Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
521 93
522 94
523 95
524 96
525 97
526 98
527 99
528 100
529 101
530 102
531 103
532 104
533 105
534 106
535 107
536 108
537 109
538 110
539 111
540 112
541 113
542 114
543 115
544 116
545 117
546 118
547 119
548 120
549 121
550 122
< >
page |< < (101) of 672 > >|
529101De Calore Viventium. aquam demerſi ſunt) ita videtur certum, utin controverſiam
non abducatur;
ſanguinem tamen per illius arterias diſtribui
in univerſum corpus, quod alitur, &
augetur, nemo negat.
Quamvis autem quis facilè dixerit in viviparis matris ſangui-
nem à nitroſis halitibus cum aëre ab eâ attractis accenſum
communicari fœtui, quid dicendum de pullis adhuc intrà ovi
putamen concluſis, ad quorum trachæam nondum pervenit aër
nitro fœtus?
Eſto à miti avis aut furni foventis calore pullus
adhuc in ovo aliquantulum incaleſcat, non putarim tamen,
ejuſdem ſanguinem intepeſcere tantùm pro modo caloris, quem
ab incubante gallinâ recipit.
Ipſe igitur pulli ſanguis vi cali-
darum, quibus conſtat, particularum interiore motu cietur.
Dand. Nitroſis particulis refertum eſſe aërem non diffiteor;
non tamen omninò acquieſco eorum ſententiæ, qui nitrum &
maximè volatile, &
inflammabile ſtatuunt: ſales ſiquidem
volatiles ignem non ferunt, ſed facilè vi caloris ſeparantur, &

avolant;
nitrum autern in crucibulo liquatur; & quamvis illi
iniiciantur particulæ ſulphuris (quæ ardentes in ejus ſuperficie
diſcurrunt, &
depaſcuntur id, quod ſulphureum remanſit in,
nitro nondum ſatis purgato) ipſum tamen non deflagrat, ne-
que evolat, ſed remanet Sal Prunellæ, ut vocant, cujus inſignis
eſt uſus apud Medicos in ardentibus febribus, iis præcipuè,
quibus inflammatio faucium adiungitur.
Grad. At pulveris pyrii vim maximam experimur ob com-
miſtionem ſulphuris cum nitro.
Similiter in præparatione,
Croci Metallornm, ubi permiſcentur Antimonium &
Nitrum,
exurgit flamma:
id quod contingit quoquè, ſi Nitrum in igni-
tos carbones iniiciatur, tunc enim excitatur flamma.
Dand. Ita planè res ſe habet: ſed numquid inflammabilem
dixeris aquam ex fonte, aut ex puteo, aut ex flumine hauſtam,
quia ardenti oleo, aut butyro, aut ſimili pinguedini accenſæ
iniecta flammam mirum in modum auget?
Utique dices ideò
flammam vehementiùs erumpere, atque altiùs exurgere, tum
quia ſulphureæ olei particulæ ab aquâ refugientes uniuntur,
atque validiùs agitantur, tum quia aqueæ particulæ aliquæ vi
caloris ſtatim in vaporem ſolutæ dum ſe explicant, urgent,
atque extrudunt ſulphureas particulas, à quibus incendium,
magis excitatur.
Simile quid Nitro contingere opinor, quod
calore extrinſecùs admiſſo in flatum vehementem expanditur,
cui ſubitæ expanſioni tribuendus eſt impetus pulveris pyrii,
(pro diversâ enim Nitri portione major eſt pulveris

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index