Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (123) of 760 > >|
529123LIBER IIII. quabile, concretile, flexile, & reliqua id genus omnia, per
alias magis peculiareis affectiones exiſtunt, cuncta namq;
eiuſmodi perinde atq; humidũ, aridumq́; , paßiua ſunt. Itaq;
Ds, caro, neruus, lignũ, cortex, lapis, &
cætera alia corpora
ſimilaria quidẽ:
ſed naturalia, hiſce diſcrimen ſubeunt. Pri-
mò autẽ dicamus numerum eorum quæ iuxta potẽtiam, &

potentiæ priuationem diciſolẽt.
Sunt autẽ hæc: Concretile,
Incõcretile:
Eliquabile, Ineliquabile: Mollificabile, Immol-
lificabile:
Humectatile, Inhumectatile: Flexile, Inflexile:
Fractile, Infractile:
Friabile, Infriabile: Impreßile, Inim-
preßile, Formatile, Informatile:
Preſſatile, Impreſſatile:
Tractile, Intractile:
Ductile, Inductile: Fißile, Infißile: Se-
ctile, Inſectile:
Tenax, Remittẽs: Dẽſatile, Indẽſatile: Con-
buſtile, Incõbuſtile:
Exhalabile, Inexhalabile. Plurima igitur
corporũ, his fermè differũt affectibus:
quã aũt quodq; horũ
uim habeat, ediſſeramus.
Igitur de cõcretili & incõcretili,
&
eliquabili, et ineliquabili, tametſi prius generatim dictũ
eſt, tamen &
nũc quoq; dicere aggrediamur. Nã ex corpo-
ribus, quæ cõcreſcũt, atq;
durent, quædam feruore caloris,
quædã frigore:
illo quidẽ humorẽ aßiccãte, hoc uerò calo-
rem extrudẽte, ita afficiſolẽt.
Quare alia humoris abſentia,
alia caloris, hocce patiũtur:
aquea quidẽ, caloris: terrea ue-
rò, humoris, Quæ igitur humoris abſentia, ealiquefacere
humor poteſt:
niſi adeò ſeſe collegerint, coierintq́; , ut mi-
nora partibus aquæ, foramina relicta ſint:
id quod fictili
accidit.
Quæcũq; autem non ita coiërunt, humore liquan-
tur:
ceu nitrum, ſal, terra è cœno orta. At quæ caloris pri-
uatione, calore deliqueſcunt:
ut crystallus, plumbum, æs.
Quæ ergo ſint cõcretilia, &
eliquabilia, & quæ ineliqua-
bilia, dictum eſt.
Incõcretilia autem ſunt, quæcunq; nec

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index