Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1ventis, imbribus quam quæ cæmento & la­
pidibus conſtat: à ventis ob grauitatem tuta
eſt: ab ignibus magis dureſcit: ab aquis, quòd
non recipiat, tuta eſt.
Pinguem ac prætenuem
& denſam eam eſſe oportet, atque ob id
etiam raram.
Quædam etiam frigore tenuior
redditur, vt Goſſelaria, quæ cùm in fruſtis ſit,

frigore fit minutiſſima.
Arena verò trium eſt
generum, fluuiatilis, marina, & foſſitia.
Sed
& in hac ſubtilitas non paruum diſcrimen af­
fert: quæ enim tenuiſſima fuerit, cæmenta fa­
cit ad æterna murorum fundamenta, modò
pura ſit tam parua ſubtilitate vita ſtructuris
multis ſeculis aut adiicitur, aut perit: melior
tamen fluuiatilis, ſit nulla arte iuuetur, quod

ſalſedine careat, & purior ſit foſſitia.
Sunt &
terrarum diſcrimina ab vſibus vt communis,
quæ probatur ab agricolis, à figulis argilla, à
lignariis fabris rubrica, fullonibus cimolia,
pictoribus cærulea, Lemnia medicis, argen­
taria fabris argentariis.
Hæc omnia aquis &
calore variantur & perficiuntur.
Vnde nihil
melius eſt quàm terras habere irriguas, nam in
omne frugum, arborum, & herbarum genus
luxuriant.
Terræ ſpecie
à ſubſtantia
Signa cogno­
ſcendæ terræ.
Muri è ter­
ra.
Arenæ gene­
ra.
Terræ ſpe­
cies ab vſu.
Quomodo
terra aquis
ſuperemi­
neant, ſeptem
opiniones.
Sed quomodo terræ aquis ſupereminere
poſſint rectè dubitatum eſt.
Dixêre nonnulli,
quoniam Deo id placuit.
Hi magis vitupe­
rant, quòd rationem inuenire nequiuerit,
quam Deum laudent, quod abſque ratione po­
tuerit.
Qui dicunt hoc animalium cauſa fa­
ctum eſſe, finem quidem docent cur factum
ſit: ſed ad aſſequendum finem aliis opus eſt
cauſis, quas illi minimè docent.
Sunt qui di­
cant à ſideribus ipſam ſuſtineri: primum hoc
violentum eſt: deinde ſydera fixa & immobi­
lia fuiſſe oportuit, atque (quod maius eſt è re­
gione oppoſita, vt quædam ſub arctico Euro­
pam, alia ſub auſtro Braſiliam, quæ Europæ
opponitur, ſuſtinerent.
Si duo ſtatuas centra,
alterum aquæ, alterum terræ: primum, alte­
rum aliud erit à mundi centro: duóque gra­
uitatis media, nec poterunt ex oppoſiti re­
gionibus partes terræ prominere, cùm tamen
promineant, vt Braſilia & Europa: nec erunt
Antipodes.
Qui volunt terram ab aëre ſuſti­
neri in ſpeciebus concluſo, violenter vtrum­
que ſtatuat, & terram in ſublimi aëre ſuſten­
tatam, & aërem vi in ſpecubus retentum:
oportet etiam ingentes eſſe ſpecus, qui Aſiam,
Africam, & Europam, Braſiliam, tótque in­
ſulas ſuſtinerent, & ſi rectè conſiderant, tota
terra ſpecus vnus erit, mirúmque nec mini­
mo hiatu patêre tantum molem, vt ſi pateat,
orbis corruat vniuerſus: nec in illum pulſo
aëre tantam aquarum molem deſcendere.
Ari­
ſtoteles in Meteoris cenſet, ob polum, quod
altior ibi ſit terra, aquam non admittere.
Sed
non ſic terra rotunda foret, nec ſub æquino­
ctiali terra, nec altitudo illa comparationem
haberet ad differentiam loci terræ & aquæ.
Finge, enim quod haud verum eſſe poteſt, ter­
ram M. milibus paſſuum altiorem eſſe, ſi lo­
cus aquæ circa terram ſit, iſque pro magnitu­
dinis ratione terra altior bis mille paſſibus
adhuc ſub arctico ipſo, terra erit ſub aquis
M. millibus paſſ.
multóque magis vbique lo­
corum aliorum.
Putet me plus ob viri auto­
ritatem illum hæc dixiſſe, quam reprehenſio­
nis, in quam veritatis amore me tractum vi
omnes intelligunt.
Igitur hoc verum non eſt,
aquam adeò magnam eſſe, nec totius terræ
partem eſſe notatu dignam: quia tamen ob
leuitatem terræ ſuperſtat parua aqua, quicquid
eſt humile ac inæquale in terræ ſuperficie
complet.
Hacque ratione dum tot maria fa­
cit, ampliſſimumque oceanum tot flumina,
maior terra exiſtimata eſt.
Quòd ſi ad ambi­
tum ſolum reſpiciamus, forſan res vera eſſe
poſſet: at cùm ad profunditatem, nullam ha­
bet comparationem.
Indicio eſt, quod nullibi
præterquam in gurgitibus aqua maris pro­
funditatem habet effatu dignam, ſed alibi paſ­
ſus 1000. aut 500. aut 200. vel 300. quæ al­
titudo ſi ad terræ magnitudinem comparetur,
eſt vt ſudoris ad hominem.
In gurgitibus ali­
quanto profundior eſt aqua, quòd par ſit lo­
cum eum potius aqua quam leuiſſimo aëre
compleri.
Solida igitur eſt ſubtus terra, in
parte modicum aquæ ob cauitatem infuſum
ſit: alicubi parum aëris, non multum, paucis
annis, non perpetuò, continetur.
Quòd ſi
aqua elementum eſſet ac adeò grande, opor.
teret vt etiam in terra, ſic maximam maris
partem fundo carere.
Nam certum eſt, ſi
pro 1000. paſſ.
1000. paſſuum millia obtine­
ret, aut duplum huius quod par eſſet magni­
tudinem, ſi tantam quantam exiſtimant ha­
beret, nullum fundi veſtigium ſuperfuturum.
Quòd cùm vbique præter quam in gurgitibus
(vt dixi ) appareat: gurges autem omnis an­
guſtus ſit manifeſtum eſt aquæ elementum
non admodum magnum eſſe.
Itaque tria elementa ſunt, quorum leuiſſi­
mum & maximum aër, proximum magnitu­
dine terra, ambo hæc per ſe neceſſaria: quo­
rum aër in ſublimi, terra in imo: minimum
ac quaſi non neceſſarium aqua in medio ho­
rum.
Nam ſi homines ſine cibo viuere poſ­
ſent, vt gratia exempli lapides, aqua non
eſſet neceſſaria.
Verùm quia non ſolùm vi­
uere, ſed ali ac generari, creſceréque neceſ­
ſarium fuit, aqua creata eſt.
Cùm igitur lo­
cus aquæ capacior ſit elemento aquæ, eſt enim
quicquid humile eſt in terra, ob hoc terra
vndique extuberat continente, inſuliſque, &
hominibus ac cæteris animalibus habitatio­
nem præbet.
Elemento­
rum magni­
tudo.
Igitur ex hoc manifeſtum eſt, quonam pa­

cto facilè fiant inundationes, quas diluuia
ſolent appellare.
Nam cum aqua modica ſit
natura, atque in terræ ſuperficie conſtituta,
ſi paululum increſcat, humilia loca obruit,
ac breui etiam reuocatur, quia parua eſt etiam
cum aucta fuerit.
At ſi tanta quanta exiſti­
mabatur foret, maximo indigeret incremen­
to ad inundationes.
Quamobrem nunquam
accidiſſent inundationes: & ſi modò accidiſ­
ſent, vix vnquam, niſi extincto penitùs hu­
mano genere, potuiſſent reuocari: pluribuſ­
que annis, non menſibus ſub aqua terra la­
tuiſſet.
At vt Plato recitat, non ſemel fuêre,
ſed pluries, hæ inundationes: & rurſus paucis
menſibus deſiêre.
Pauca facta eſt igitur, vt

locus habitationi relinqueretur, vt ſua frigi­
ditate temperaret, non deſtrueret vitam ani­
mantium.
Et quoniam hæc miniſtrorum ge­
neratio ſolùm in terræ ſuperficie erat neceſſa­
ria, ob id igitur vt ſuperficiem ſolam occu­
paret, in qua metalla, plantæ, animalia, piſces

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index