Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 252 > >|
1Ariſtotele, & alijs pro vtroque, vt hic, indifferenter legitur. Qualia
autem
problemata in Mechanicis habeat tractanda explicat Ari­
ſtoteles
, dicitque ea eſſe, quæ ſint conſentanea Phyſicis & Mathe­
maticis
, vt quæ habeant ſubiectum petitum è Phyſicis.
Machina­
rum
enim materia lignum eſt vel ferrum & eiuſmodi corpora Phy­
ſica
: attributum verò è figuris & terminis Mathematicis cuiuſmo­
di
ſunt in Geometria lineæ, diametri, centra, circuli, & eiuſmodi,
è
quibus machinæ conſtare & figuratæ eſſe, & vires ſuas accipere,
augere
, diminuere, metiri oſtenduntur.
Vnde Mechanice pars eſt
mathematicarum
non aliter: quam Muſica, Optica, Aſtronomia,
quas
Ariſtoteles dixit eſſe fusikote/ras, ob ſubiecti ſcilicet, quod
tractant
naturam Phyſicas: ſed ob gra/mmikas id eſt lineares &
numerales
demonſtrationes, quibus ipſum explicant, Mathemati­
cas
.
Cæterum exeo quod dicit Ariſtoteles problemata Mechanica
eſſe
Phyſicis & Mathematicis conſentanea, ſub indicare videtur,
ne
Mechanicus ante existimet machinas, quarum habuerit demon­
ſtrationem
in vſum venire poſſe, ſuamque efficaciam ſortiri: niſi
materia
Phyſica existat, quæ rem patiatur fieri.
Quamuis enim
Geometer
demonſtratione concludat, datam rectam lineam infinitè
diuiſibilem
eſſe, nulla materia lineata apud phyſicos eſt, quæ non
continuata
diuiſione tandem reducatur ad eam, quæ ſi amplius in­
telligatur
diuidi, amittet formam lineæ Phyſicæ & viſibilis: ſic
licet
apud Mechanicos multa demonſtrentur de motu in infinitum
augendo
, quale eſt illud problema Archimedeum.
Datum pondus
data
potentia mouere.
Ita tamen intelligenda ſunt, ne exiſtimemus
infinita
hominis, quacunque arte iuuetur, poteſtati ſubeſſe.
Sunt enim
certi
fines, vltra quos natura rerum ipſum progredi non patitur.
Sunt præterea vitia materiæ quæ Geometra, aut Mechanicus de­
monſtrans
non conſiderat: nec etiam obſtant quo minus quæ propo­
ſita
ſunt, vera ſint in intellectu: Mechanicus igitur operans, priuſ­
quam
operi ſe accingat, ne fruſtretur, conſiderare debet, an quod
proponitur
effici poßit, habita ratione materiæ ex qua, aut per quam,
& circunſtantiarum præſertim temporis quod præſcribitur, & ſum­
ptuum
quos facere oporteret.
Hæc enim ſi abunde ſuppetant, nec ma­
teria
omnino repugnet, nihil non fieri poterit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index