Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604
page |< < of 283 > >|
1MG, & angulus ABM, angulo AGM, ſed totus ABC,
toti
AGF, eſt æqualis; reliquus igitur angulus CBG,
reliquo
BGF, æqualis erit: ſed circa hos æquales an­
gulos
recta BM, oſtenſa eſt æqualis rectæ MG, & CB,
eſt
æqualis GF; baſis igitur CM, baſi GF, & angulus
CMB
, angulo FMG, æqualis erit; ſed totus BMN,
æqualis
eſt toti GMN; quia vterque rectus; reliquus
igitur
CMN, reliquo NMF, æqualis erit, quos circa
recta
CM, eſt æqualis MF, & MN, communis; baſis
igitur
CN, baſi NF, & anguli, qui ad N, æquales erunt,
atque
ideo recti: ſed & qui ad M, ſunt recti, & BM, eſt
æqualis
GM; parallelæ igitur ſunt BG, CF, & trape­
zij
CBGF, centrum grauitatis eſt in linea MN: ſed &
trianguli
ABG, centrum grauitatis eſt in linea AM; to­
tius
igitur figuræ ABCFG, centrum grauitatis eſt in li­
nea
AN; hoc eſt in linea AH.
Rurſus quoniam omnis
quadrilateri
quatuor anguli ſunt æquales quatuor rectis:
& tres anguli ABM, BMN, MNC, ſunt æquales tri­
bus
angulis FGM, GMN, MNF, reliquus angulus
BCF
, reliquo CFG, æqualis erit: ſed totus angulus
BCD
, eſt æqualis toti angulo GFE; reliquus ergo
DCF
, reliquo CFE, æqualis erit: ſed linea CN, eſt
æqualis
NF, & anguli, qui ad N, ſunt recti; ſimiliter
ergo
vt antea, centrum grauitatis trapezij CDEF, erit
in
linea AH: ſed & totius figuræ ABCFG, eſt in li­
nea
AH; totius igitur polygoni ABCDEFG, in li­
nea
AH, eſt centrum grauitatis, quod idem ſimiliter in
linea
CK, eſse oftenderemus; in communi igitur ſectione
puncto
L, eſt centrum grauitatis polygoni ABCDEFG.
Similiter quotcumque plurium laterum numero impa­
rium
eſset polygonum æquilaterum, & æquiangulum,
ſemper
deueniendo ab vno triangulo ad quotcumque eius
trapezia
; propoſitum concluderemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index