Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
accidens
à ſubſtantia ſeparatur.
Præterea ne tollatur eius vſus. Nam ſi vtrunque ſeparatum eſſe
velint
, id pro comperto accipiunt quod inquirimus: ex hac enim propoſitione alterum ex illis
ſeorſum
exiſtere conamur oſtendere; atqui ſi ita ſumatur, eſt principium, non concluſio.
Nec non
id
mihi veniebat in mentem, Ariſtotelem, vbicunque eiuſmodi propoſitionem ſumpſiſſet; per­
petuò
ad mouentia & mobilia accommodaſſe: a quin ſi audiamus Alexandrum; eam quoque

ſpecialius
ſumptam fuiſſe dicemus; nempe in motu cęleſti ſolùm in quo mobile ſimpliciter eſt;
quippe
orbes planetarum, & mouens, & mobile ſimul ſphęra ſcilicet inerrans, & primum mouens
ab
omni corpore ſegregatum.
Accedit quòd ſi generaliter & indefinitè accipiamus vnum ſeiu­
gatum
; poterit intelligi primum; at non efficitur inde, vt poſterius abſolutum ſit.
Sed quoniam
negare
non poſſumus, quin, ſi rerum eſſentia ſpectetur, accidentis item eſſentia ſeparata ſit ab
eſſentia
ſubſtantiæ, alia enim eſt vtriuſque eſſentia: quia tamen non efficeret Ariſtoteles id quod
inſtituerat
: etenim primum motorem à corpore cęleſti non eſſentia ſolùm, ſed re ſecretum oſten­
dere
volebat: idcirco dicemus Ariſtotelem de rei ſeparatione verba facere, & in eam partem ac­
cipiemus
effatum, vt ſi de priore dubium ſit, ſit'ne ſeparatum; à poſterioris ſeparatione conclu­
damus
etiam prius eſſe abſolutum; idque.
rerum natura patietur. Nam ſi poſterius ex aliquo pen­
det
, idque.
per ſe ſubſiſtit; multò magis exiſtet per ſe prius; quia non pendeat ex alio. atque illud

poſterius
, ſic ab altero ſeparari debere putamus, vt ab aliis omnibus abſolutum ſit.
Idcirco etiam­
ſi
materia ſeparetur à forma: quia non ſimpliciter à forma ſeparatur, neque formam (de mate­
riata
nunc agimus) à materia liberam eſſe continget.
Vbi igitur abſolutum ſit poſterius; prius item
multò
magis abſolutum ſit, neceſſe eſt.
abſolutum, inquam, vt ſubſiſtens, non autem, vt eſſentiæ
priuilegio
, ſiue functionis ab alio pendet.
Nam Socrates eſt res abſoluta, quia conſiſtit partibus
vniuerſis
, ex quibus illud deriuatur, quod dicimus ὐπαρχεῖν, ideſt, exiſtere.
Quòd ſi pendeat
ab
alio, tanquam mouente; nil veritati propoſitionis obſtat, modò cauſſas internas & affectus, vt
in
ſubiecto, velut patiente inſunt, cęteris cogitatione ſeuocatis aduertamus, non excludentes à
Deo
reliqua pendere, propterea quòd ſint, aut quòd illum imitando operentur: illud verò ap­
probantes
, quòd primum quod ſeparatum eſſe colligere ſtudemus, abſolutum quoque ſit & à
nullo
pendeat ex conſequentibus, neque vt ſit, neque vt operetur.
Sed illud mihi placet magis
hæc
non generatim, ſed appoſitè ad motum primum pronuntiata fuiſſe ab Ariſtotele.
Et illud
item
ab Ariſtotele receptum.
b Ex poteſtate & actu, ſiue è materia & forma aut ex corpore, &


animo
vnum fieri per ſe, cuius nulla demonſtratio poſsit afferri, quippe quòd ea ſit illorum vis

& natura, nec in alia principia reſoluatur.
Nam quamuis Ariſtoteles olim pronuntiarit oppoſi­
tum
in medio afferens aliud principium, c per quod vnum fiat ex illis; rem ipſam ſpectat, dum

fit
: tunc enim requiritur efficiens quod iungat hæc duo principia diuerſa; & finis cuius gratia ſic
agat
efficiens; nos autem hîc verba facimus de re, poſtquàm genita eſt & interna principia ſcru­
tamur
; Vnum igitur fit ex illis non vt colla, glutine, aut clauo, neque item compoſitione, aut con­
tinuatione
; ſed quòd poteſtas eſt res quæ perfectionem poſtulat, eius autem perfectio eſt actus;
eodemque.
modo materia ſe habet ad formam, & corpus animalis ad animam. hoc totum, inquam,
eſt
ex eorum natura.
Cùm enim eſſe dicatur multis modis, vt poteſtate & actu; illud verè eſt
quod
eſt actus, vnde impetrarunt alia quòd ſint.
Cùm ergo materia ſit poteſtas, forma verò
actus
, materia per ſe non conſtat, ſed ſocietatem formæ requirit, vt ſit: ſic etiam corpus organi­
cum
, quia potentia vitam habet, non actu, vt eam habeat, animæ præſentia opus eſt.
Quoniam
igitur
oportet vt illi pręſto ſit forma, huic autem animus; ſi eſſe debent: idcirco vnum fit ex ma­
teria
& forma.
Et per analogiam ad hæc quòd certum efficiens incutiat actum certo ſubiecto,
quod
item indemonſtrabile teſtatur eſſe Philoſophus, d quippe quòd hæc ſit eorum natura.


In
rebus etiam natura conſtantibus certa eſt & determinata ratio magnitudinis, & paruitatis,
cùm
vt forma conſiſtat, tùm etiam vt efficienti parere valeat: nanque etſi materiæ cauſſa diuiſio
procedit
in infinitum; at vbi illa ratio corrumpatur; intereat forma neceſſe eſt priuata inſtrumen­
tis
quibus ſuis muneribus fungi debebat: neque enim patitur natura aliquid otioſum.
Et debita
conueniensque.
rei magnitudo deſideratur in patiente; quandò magna magnam vim pro ratione
corporis
habentia valdè reſiſtunt, parua eludunt agentia.
e Etiam conſtat naturam gignendo à

principio
ad principium tendere nempe ab efficiente quod eſt actu, ad finem & formam quæ ſunt
ratione
& eſſentia priora, licet vltima generatione.
f Hinc efficitur vt res aliter in natura ſe ha­

beat
, dum fit, ac poſtquàm facta fuerit: nam quæ poſteriora generatione, hæc ſunt natura prio­
ra
, & contra quæ prius natura ſunt ea ſint vltima generatione.
Hæc de communibus phyſio­
logiæ
totius effatis dicere libuit quæ maioris ponderis eſſe intelligeremus, quibus theoremata
fundarentur
quæ de motu generatim inſtituimus, alia reiicientes ad illa, quæ de reliqua re natu­
rali
ſcribere cogitamus.
III.
a 10. Met.
T
. 13.
b 10. Met.
T
. 19.
c 10. Met.
T
. 26.
a 1. Poſt.
b Diſ.
Diſpu. 2.
Sol
. 1.
IV.
c 8. Eth.
c
.
vlt.
lib. πεζι­
παθῶν
.
d 8. Phyſ.
12
. Met.
T
. 35.
V.
e Zim.
Theo. 174.
a 12. Met.
b 8. Met.
T
. vlt.

2
. de An.
T
. 7.
c 2. de Ge.
T
. 51.
d 2. de An.
e 1. De ort.
f 2. de Par.
c. 1.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index