Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 241 > >|
1mill. Rom. 4127 paſſ.822. ad pedes reuoco,

pedes quinque Romanos antiquos paſſibus
ſingulis tribuens, & ſunt pedes 20639110.
Quia verò ſphæræ ſunt in triplicatâ Ratione
ſemidiametrorum, comparo terrenam ſe­
midiametrum cum ſemidiametro pedali al­
terius globi, & Rationem 1. ad 20.639110
vſque, ad quartum terminum continuo, vt
ſit tertius terminus 425.972861.592100.
quartus autem 8791.700747.414127.
031000. Sphæra igitur ſemidiametri pedalis
ad terrenam ſphæram Rationem habet ean­
dem, quam vnitas ad quartum hunc termi­
num.
Vt autem ſphæræ argillaceæ, cuius
ſemidiameter pedalis ſit, grauitatem per­
ſpectam haberem, argillam cum aquâ con­
tuli, & experimento didici argillæ grauita­
tem ad aquæ pondus eſſe vt 27 ad 16. At
ſtanni grauitas ad aquæ grauitatem apud
Ghetaldum in Archimede Promoto eſt vt
100 ad (13 19/37), hoc eſt, vt 37 ad 5. Si igitur
Ratio ſtanni ad aquam, & aquæ ad argillam,
ſcilicet 37 ad 5. & 16 ad 27 in tribus termi­
nis continuetur, ita vt ſint 592,80. 135,
Ratio grauitatis ſtanni ad argillæ pondus, da­
tâ molis æqualitate, eſt vt 592 ad 135.
XXIV
Terreni glo
bi ſoliditas
inueſtiga­
tur.
Quoniam verò apud eundem Ghetaldum
ſtanneæ ſphæræ, cuius diameter ſit vnius pe­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index