Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 241 > >|
1 Cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent:
Praesertim cum, quae possimus cernere; caelent
Saepe tamen motus, spatio diducta locorum.

nam saepe in colli tondentes pabula laeta
Lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
Invitant herbae gemmantes rore recenti:
Et satiati agni ludunt, blandeque coniscant.

Omnia quae nobis longe confusa videntur;
Et veluti in viridi candor consistere colli.

Praeterea magnae legiones cum loca cursu
Camporum complent.
belli simulacra cientes:
Et circumvolitant equites, mediosque repente
Tramittunt valido quatientes impete campos:
Fulgur ibi ad caelum se tollit, totaque circum
Aere renidescit tellus, supterque virum vi
Excitur pedibus sonitus, clamoreque montes
Icti reiectant voces ad sidera mundi
Et tamen est quidam locus altis montibus, unde
Stare videntur, & in campis consistere fulgur.

Nunc age iam deinceps cunctarum exordia rerum
Qualia sint, & quam longe distantia formis
Percipe, multigenis quam sint variata figuris;
Non quo multa parum simili sint praedita forma,
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

Nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
Ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
Debent nimirum non omnibus omnia prorsum
Esse pari filo similique adfecta figura.

Praeterea genus humanum mutaeque natantes
Squamigerum pecudes, & laeta arbusta, feraeque
Et variae volucres, laetantia quae loca aquarum,
Concelebrant circum ripas, fontisque, lacusque;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index