Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 203 > >|
Quartò, conſtruatur Sphæra craſſitudinem habens laminæ, vt
facilè
rumpatur, continensque circiter cotylas octo, & vndique præclu­
ſa
; & per foramen in ipſa factum immittamus Siphonem æreum,
hoc
eſt, tubum gracilem, non contingentem locum, qui puncto perfora­
to
ſecundùm diametrum opponitur, ita vt aqua fluere poſſit; alia autem
ipſius
pars extra ſphæram emineat circiter digitos tres, ipſi〈qué〉 diligenter
adferruminetur
, ambitu foraminis circa tubum ſtanno præcluſo, vt cùm
volumus
ore per ſiphonem inflare, ſpiritus ex ſphærâ nullo modo excidat.
His factis,, inſpiciamus quæ contingunt. Aëre enim in ipſa exiſtente
(quemadmodum & in aliis vaſis quæ vacua appellantur) totum­
que
qui in ipsa locum replente, & per continuationem quandam ad eius
ambitum
applicato, nullo denique loco, ut arbitrantur, penitus exiſten­
te
vacuo; neque aquam immittere poſſemus, neque alium aërem, non
excedente
priori aëre qui in ipsa erat; & ſi multa vi immiſſionem facia­
mus
, priùs diſrumpetur vas, quàm aliquid ſuſcipiat, cùm plenum ſit: ne­
que
enim aëris corpora in minorem magnitudinem contrahi poſſunt:
quare
neceſſe erit, vt in ſeipſis habeant quædam intervalla, in quæ com­
preſſa
minorem obtineant molem; hoc autem veriſimile non eſt, nullo
penitus
exiſtente vacuo: & cùm corpora ad ſeſe applicentur ſecundùm
omnes
ſuperficies, & ſimiliter ad vaſis ambitum, non poſſunt expulſa lo­
cum
alicui facere, non exiſtente vacuo aliquo, quamobrem nullo modo
in
ſphæram immittetur aliquid eorum, quæ ſunt extra, niſi excedat ali­
qua
pars aëris priùs in ea contenti, ſiquidem totus locus conſtipatus est,
& continuatus, vt arbitrantur.
At experientiâ conſtat contrari­
um
: nam ſi quis ſiphonem ori admovens ſphæraminflet, multum im­
mittit
ſpiritum, non excedente aëre, qui in ea eſt.
Quod cùm ita ſem­
per
contingat; manifeſtò oſtenditur, contractionem fieri corporum in ſphæra
exiſtentium
in vacua implicata: contractio autem præter naturam fit,
ob
immiſſionis violentiam.
Si igitur aliquis inflans, & ad ipſum os ma­
num
apponens, ſtatim digito ſiphonem obturet; manebit omni tempore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index