Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1tè ſecari poſſunt, ſicut apud eoſdem mathematicos ſequitur,
ſuperficiem non confici ex lineis, & lineas non fieri ex punctis,
quia ſuperficies in ſemper diuidua diuidatur; & linearum ſit
ſemper natura diuidua.
Tertio argumentor, & priuſquam argumentum in for­
mam redigatur, vnum ponitur; illud est.
Elementa ſunt duo­
rum generum; alterum est eorum, quæ compoſitionis elemen­
ta vocantur; alterum mixtionis: priora elementa, dum in vnum
coheunt, cumulum faciunt; nihil enim est in eis inter ſe cohe­
rens, ſed omnia deinceps diſpoſita, & collocata ſunt; vt acies
inſtruitur, illud eſt vnum per accidens, vt eſt frugum, & la­
pidum congeries, in quibus nihil eſt per ſe coagmentatum, hæc
dum ex his aliquod vnum fit, propriam naturam ſeruant in­
tegram: poſteriora mixtionis elementa ſunt, vt corpus quod­
dam multis ex partibus optima arte confectum; hæc, dum ex
his aliquid fit, in tenuissimas partes comminuuntur; & pro­
priam naturam integram non ſeruant, ſed vicissim miſcen­
tur, ita vt per ſe totum gignatur: quod an ſit idem cum ſuis
partibus, aut inuicem iunctis, aut ab inuicem deiunctis, an ve­
rò diuerſum ab illis, diſputatum est alibi, his constitutis argu­
mentor.
Principia, quæ dum ex eis concretum gignitur, non alte­
rantur, ſed in concreto integram naturam ſeruant, ſunt prin
cipia compoſitionis, & non mixtionis, ex quibus fit vnum per
accidens, & non per ſe; ſed figuræ, dum ex eis aliquid fit, non
alterantur, verum in concreto integram naturam ſeruant; er­
go figuræ ſunt principia compoſitionis, & non mixtionis; ex
quibus fit vnum per accidens, & non per ſe: at nos natura­
lium corporum per ſe principia quærimus.
Quarto argumentor, & prius quam argumentum eriga-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index