Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
cet exceſſus quo pondus eius abſolutum ſuperat gra­
uitatem aquæ eiuſdem molis; quapropter verum non
eſt aquam C in ipſamet aqua conſtitutam, nullam con­
preſſionem
, aut grauitatem exercere.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens ponde­
rat.
PROP. XVII.
Idipſum alia ratione demonſtrare.
VAs RO repleatur aqua, in eaque immergatur
pila ferrea BA quæ filo aliquo DA ſuſtineatur
ne ad fundum vaſis deſcendat.
Manifeſtum eſt poten­
tiam
D filum, & pilam retinentem æquari ei graui­
tati quam ipſa pila in aqua exercet, & quia in vaſe
aqueo RO deficit præcisè tanta aquæ quantitas, quan­
tum
eſt ſpatium, quod corpus graue A in ipſa oc­
cupat, collocatur verò intra aquam ne dum grauę
AB, ſed etiam defectus molis aquæ æqualis eidem̨
AB quare ſumma poſitiuę grauitatis AB vnà cum de­
fectiuo pondere molis aquæ expulſæ à loco AB, ſci­
licet exceſſus ponderis AB ſupra pondus molis aquæ
æqualis pilæ AB æqualis erit ponderi quod exercet
pila AB in aqua ergò ſi huiuſmodi aquæ moles ex ſui
natura nil in aqua ponderat quando tollitur a ſpatio
AB moles aquea, quæ ipſum replebat reuerà tollitur
res non grauis, & quæ nil omninò ponderat; igitur à
pondere abſoluto ipſius AB, & à ſpatio ab ea occu­
pato nihilum, ſeù nulla grauitas ſubtrahitur, quando
verò ab abſoluta grauitate IK pilæ AB nil prorſus
tollitur, remanet eiuſdem gradus, ac proindè pon-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index