Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
< >
page |< < of 75 > >|
1ab oriente, ſcilicet uerſus occidentem: & alium tardum, de
quo octaua ſphæra mouetur cum ſtellis fixis, quæ ſunt in ea ab
occidente uerſus orientem: & tertium, quo mouetur octaua
ſphæra, taliter quòd declinatio ſolis; qui ſecundum omnes a­
ſtrologos mouetur motu proprio ſui orbis differentis ipſum
uerſus orientem ſemper, & continue ſub ecliptica octauæ ſphæ
ræ, nuſquam ab ea recedendo; uariatur creſcendo, & decre­
ſcendo: ideo dicimus ſupra octauam ſphæram eſſe duas alias
ſphæras nonam, & decimam, quæ una ſola ſphæra ſuperior ip
ſi octauæ non poteſt dare ſphæræ inferiori, ultra motum nonæ
proprium, duos motus: & quia omnes ſphæræ cæleſtes mouen­
tur motu diurno, uidelicet in uiginti quatuor horis, una reuo­
lutione completa ab oriente, ſcilicet uerſus occidentem, incon
ueniens eſt dicere, quòd ſphæra inferior moueatur motu diur­
no ſibi proprio uelociſſimo ſcilicet & quòd ad motum eius pro­
prium moueat ſuperiorem ei, ſimiliter motu diurno uelociſſi­
mo: ideo dicimus decimam ſphæram eſſe primum mobile: &
eam eſſe illam, quæ mouetur motu diurno uelociſſimo, ad cu­
ius motum omnes aliæ ſphæræ inferiores mouentur ſimiliter
motu diurno, uidelicet omni die naturali, quæ eſt tempus xxiiii
horarum, una reuolutione completa.
& quia uidimus ſtellas
fixas in octaua ſphæra moueri continue uerſus orientem ad
contrarium motum diurnum, motu quodam tardo ualde ſi
poneremus octauam ſphæram immediate ſub decima; & eam
habere talem motum tardum, continuum uerſus occidentem, tan
quam motum ſibi proprium, & IX ſphæram eſſe ſub ea, & eam moueri
tali motu, quòd per eum declinatio ſolis ab æquatore, qui ſem
per, & continue mouetur ſub ecliptica octauæ ſphæræ, augeat,
minuatur, ſequeretur ſphæram inferiorem ad ſuum motum proprium
mouere octauam ſuperiorem, ex quo per ſuum motum declinatio ſolis,
qui continue mouetur, ſub ecliptica viii ſphæræ uariatur, quod
eſt abſurdum, ſi aut diceretur octauam ſphæram immediate collocari
ſub decima, & eam moueri tali motu, tanquam motu ſibi proprio,
ut per eum declinatio ſolis ſemper, & continue diſcurrentis ſub
ecliptica VIII ſphæræ ab æquatore augeatur, & minuatur: tunc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index