Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 291 > >|
1hominum notus. Quoniam ergo notum eſt a & c, quia eſt æquale
b, igitur proportio a ad b nota eſt: ſed iuxta illam a mouet b in d
tempore per e ſpatium, igitur per præcedentem, ut f ad a ita ſpatij
ad e in d tempore.
Sed per eadem ut temporis d ad ſpatium illud,
ita g ad h, ergo cum nota ſint d e f g erit etiam h, & ita conuertendo.
Propoſitio quadrageſima quinta.
Rationem ſtateræ oſtendere.
Co^{m}.
Archimedes nititur huic fundamento, quod pondera, quæ pro­
portionem mutuam habent, ut diſtantiæ à libella a, quæ ſuſpen­
duntur, æqualiter ponderant, ſit ergo libella a b, & ſuſpenſa in a cen
trum mundi c, ad quod dirigitur pondus, & liquet, quod ipſum
non ſe inclinabit ex uigeſima tertia propoſitione.
Si ergo ponantur
lo co lineæ b d in e & f, & ſit proportio e b
50[Figure 50]
ad b f, ut g ad h, dico, quòd erit æquili­
brium, per eandem enim h mouebitur in k,
ſcilicet ut perueniat in rectam a d, ſi enim
non eſſet | ſuſpenſum h, moueretur in re­
cta e h per eandem, quia ergo retinetur, mo­
uetur per obliquam h k, & ſumatur in pro­
pin quum punctum in b e, & n in æquali di­
ſtantia in e f, quia ergo e b totum mouetur
eadem ui in ſingulis partibus, quia a pon­
dere h, & in h mouetur per h k in m per m
p, ergo qualis eſt proportio magnitudinis h k ad m p, talis eſt uis
in m p ad uim in h k, & ita in b erit penè infinita: quia quanta ui ex­
tenditur ex h in k tanta puncta b, ſe circumuertit ergo propor­
tio hypomochlij ad ſpatium, uelut roboris ad robur, at eadem n o
ad h k, eſt enim n o æqualis m p, & n b, & b m æquales, ut uerò g ad
h, ita e b ad b f: ergo ut e b ad b f, ita uirium n o ad h k, ut igitur g ad
h, ita uirium m p ad h k: ut etiam g l ad n o, ita uirium f b ad n b.
nam idem pondus ſcilicet g mouet totam b f, igitur ut g ſe habet

ad n o, ita h ad m p, ſed m p & n o ſunt æquales, ergo tanta eſt uis g
in f, quanta h in e.
Per 9. quin­
ti Elem.
Cor^{m}. 1.
Ex quo patet, quod hypomochlion moueretur infinita ui, ſi poſ­
ſet eſſe punctus: ſed quia in extrema ſuperficie cylindri, ideò poteſt
aliqua ui retineri.
Cor^{m}. 2.
Et ſi quis poſſet capere haſtam in extremo puncto, non poſſet
eam mouere, etiam quod haberet robur infinitum, quia ab æquali
non fit motus per trigeſimamnonam propoſitionem.
Cor^{m}. 3.
Et libella nihil retinet niſi quantum eſt pondus eius quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index