Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1nem excurrit. Quòd ſi ergo impulſus ex illo recurſu
collectus aut idem maneat, aut continuò augeatur, quia
per prop: 18.
Velocitas in fine eodem vel æquali tempo­
re per ſpatium mouet duplum velocitatis ex illo motu
collectæ, erit ex curſus major recurſu: & quia ex quoli­
bet recurſu magis excurrit, erit motus perpendiculi in­
finitus.
At verò hic motus demum conquieſcit: non ergo
impulſus augeri, aut idem eſſe poteſt.
Et quia per ar­
cus excurrit & recurrit continuò minores, neceſſe im­
pulſum minui in illo aſcenſu; quia nimirum inter ſe
miſcentur, & in deſcenſu quidem per eandem lineam
mouent grauitas & impulſus, quem à grauitate conti­
nuo fluxu naſci dicebamus: à ſtatione verò grauitas im
pulſui reluctatur: quia nimirum contrarius impulſus
ab eâdem grauitate renaſcens tollit partem ſibi æqua­
lem, per poſit: 2. eſtque; motus reliquus æqualis exceſſui
majoris ut Prop: 30. dicemus: ſicut ergo impulſus conti­
nuò decreſcit ijſdem, quibus augebatur augmentis, ita
uelocitas à ſummo augmento ad finem uſque; motus con­
tinuò fit minor; ſimul verò ſumpta æqualis velocitati à
principio motus ad finem augmenti collectæ: ut ſi in ſig: 9.
perpendiculum ae ex e recurrat in b, & ex b excurrat in ſi aſ­
ſumantur autem arcus bc. bd, & be.bf inter ſe æquales:
dico augmentum velocitatis in e ejuſdem decremento
in f, & augmentum velocitatis in c ejuſdem decremento

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index