Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1velociùs, quàm deorſum, cum ſurſum agatur geminæ
vi, & deorſum vna duntaxat?
Nam opponi quidem
non poteſt reſiſtentia aëris, dum lapis ſurſum niti­
tur; ſimilis enim infernè fit, cum lapis prorumpit
deorſum.
Accidit, quòd cadente quidem lapide, vi­
detur aër accurrere ad locum iam relictum poſſe; at
dum lapide quieſcente fulcrum ſuſtentans ſubducitur,
non eſt cur aër ſupernè accurrat; & cum accurrat po­
tius infernè, an non deberet lapis ſurſum, potiuſquam
deorſùm propelli?
Dum etiam lapis projectus ſur­
ſum, punctum ſupremum attigit, in quo quædam eſt
veluti libratio, exæquatis momentis virium tam mo­
uentium, quàm reſiſtentium; an-non deberet lapis
in eo penitùs conquieſcere, vt non exſiſtente in aëre
cauſa, quæ lapidem magis adigat deorſùm, quàm,
ſurſum?
Vt verum fatear, hæc difficultas videtur euin­
cere, aërem quidem eſſe poſſe cauſam aliquam ad­
juuantem, adaugentemque motus deorsùm velo­
citatem; at non eſſe tamen ſolam vel ſufficientem;
ſed exigi prætereà aliam, quæ lapidi faciat motus
deorſum initium, quæque reſiſtentiam aëris inferio­
ris vincat, vt cœptum ſemel motum aër ſuperior
promoueat, lapidem velut ſollicitans, & continuò
magis, magiſque inſtigans.
XII. Itaque præter cauſam impellentem, videtur
eſſe neceſſarium ad attrahentem recurrere, quæ id
muneris exſequatur.
Cæterùm, hæc vis quænam
alia ſit, quàm quæ totius globi Telluris propria ſit,
& magnetica dici poſſit?
Profecto cum globus tel­
luris totum quodpiam ſit, notum eſt nullum eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index