Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (519) of 795 > >|
533519CORPORUM FIRMORUM. ad maximum, quod a 9 filis geri potuiſſet: hinc colligimus faſcio-
las eſſe multo cohærentiores funibus, ex æquali quantitate Can-
nabis &
æque longis, compoſitis.
EXPERIMENTUM XCII.
Sed faſciolæ omnibus humanis uſibus inſervire nequeunt ob pla-
nitiem &
latitudinem, adeoque alio fabrefeci funem modo; Tres
funiculos ex glomere eodem ac ante ſumſi, quorum quilibet li-
bras 20 fere tulerat, hi contorti parum vulgari modo, ut reſtiarii
ſolent, ferre potuerunt fere libras 50, magisintorti modo libras 40.
tum tres alios funiculos ejuſdem glomeris intertexui, quemadmo-
dum mulieres capillos texunt, ſive quemadmodum tæniæ, quibus
thoraces adducuntur, fiunt:
hoc modo nulla vis funibus infereba-
tur;
unde ſuſtinuerunt libris 58: funis igitur hac methodo confe-
ctus præſtat vulgari contorto, quod etiam ex ſequenti tentamine
liquebit:
Tres funiculos, qui ſinguli conſtabant ex tribus funiculis
contortis, etiam intorſi in modum funis vulgaris, funis inde factus
tulit tantum libras 155, compoſitus autem erat ex 9 aliis, quorum ſin-
guli geſtaſſent libras 20.
Verum 9 funiculos ejuſdem glomeris textui
inſtar capillorum muliebrium, indeque factus funis abſque ruptione
ſuſtinuit libras 170, adeoque fere tantundem ac faſciola lata, aut
funis parallelis filis &
rectis per aliud ambiens compoſitus.
Eſt hic præſtantiſſimus modus conſtruendi funes uſibus humanis
aptos, qui multo tenuiores eſſe poſſunt vulgaribus, quando eadem
Cohærentiæ vis deſideratur;
eandem vero cum vulgaribus nacti
craſſitiem, multo fortiores erunt;
rotundi etiam ſunt, fractoque
uno alterove filo non exſiliunt reliqua;
flexilior manet quam funis
intortus, unde omnibus eſt accommodatior uſibus, quam funis in-
tortus.
Præter hos modos humana ſagacitas alios quidem temporis ſuc-
ceſſu deteget, nobis ſufficit præjudicia exuiſſe inveterata, quibus
contorſio vires funibus addere credebatur, &
ſimul aliquod reme-
dium veteri incommodo attuliſſe, idque demonſtraſſe ex Expe-
rientia.
Operæ pretium eſt explorare partium animalium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index