Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
portione, quam partes rotæ ſolidę agitantur, vt dictum
eſt; vt autem verum ſit nullam particulam corporis mollis
carere hac paſſione mollitiei, neceſsè eſt, vt ſemper
ei conueniat mollitiei definitio, ſcilicèt ſemper quę­
libet eius partes moueri queant, illo inæquali, & di­

uerſo motu à cæteris contiguis; cumque contiguæ e­
iuſdem concreti partes non poſſint diuerſis, & omni­
bus inæqualibus motionibus agitari, niſi ſint diſſectę,
& inter ſe diuiſæ actu; ergo nulla particula mollis
corporis aſſignari poteſt, quæ non ſit ſubdiuiſa actu
in plures alias particulas, quare numquam perueniri
poterit ad finem enumerationis multitudinis parti­
cularum actu diuiſarum in prædicto compoſito molli,
& ideò talis multitudo maior erit quocunque numero,
ſcilicèt maior erit quacumque finita quantitate: igi­

tur infinita erit.
At infinitæ partes ſi eſſent quantæ
actu diuiſæ componerent extenſionem infinitam; ergo
quodlibet exiguum corpus eſſet infinitum, quod ſen­
ſus euidentiæ repugnat, ſequitur ergo, quod prædictę
particulæ infinitæ non quantæ, & proinde puncta

indiuiſibilia ſint, hoc verò eſt impoſſibile, vt priùs
oſtenſum eſt; igitur partes molle corpus primum con­
ponentes
non ſunt molles, ſed aut flexibiles, aut om­
ninò duræ, & rigidæ erunt.
De vi per­
cuſs.
cap. 26.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Pro. 137.
Prop. 135. &
136.
Prop. 134.
PROP. CCLXI.
Eodem progreſſu oſtendemus, quod minimæ partes flexibile
corpus primum componentes omninò inflexibiles,
rigidæ, & duræ eſſe debent.
NAm ſi hoc verum non eſt, ſint prædictæ primæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index