Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (131) of 760 > >|
537131LIBER IIII. pinguntq́)ex ſimilaribus quæ terræ, quæ aquæ, quæ deniq;
utriuſq; communes ſint ſpecies, ſumamus. Itaq; è concretis
corporibus, alia liquida ſunt, alia mollia, alia dura.
Horum
autem quæ mollia, aut dura concretionis ratione existant,
dictũ eſt prius.
Liquidorum igitur quæcunque euaporare
queunt, ad aquã ſpectãt.
Quæ nequeunt, uel ad terram, &
aquam cõmuniter ſpectant, ceu lac:
uel ad terrã, & aërem,
uti mel:
uel ad aquam, & aerem, ut oleũ. Et quæ quidẽ fer-
uore caloris ſpiſſantur, cõmunia ſunt.
At inter ea, quæ
liquida ſunt, de uino quiſpiã ambigat.
Nam & euaporare
poteſt, &
ſpiſſari aſſolet, ut quod recẽs eſt. Cauſa autẽ eſt,
quòd uini plures ſunt ſpecies, &
aliud alio habet modo:
nam quod recẽs eſt, magis quàm quod uetus, terroſum exi-
ſtit.
Quo fit etiam ut calore potißimum craſſeſcat, & fri-
gore minus cogatur, quoniã caloris multum, ac terræ con-
tineat:
uelut Arcadicum, quod utribus inditum fumo adeò
aßiccari ſolet, ut cùm depromitur concreſcat.
Quòd ſi ui-
nũ omne fœcem habeat, pro fæcis copia utriuslibet uel ter-
ræ, uel aquæ existit.
Quæ autem frigore craſſeſcunt, terræ.
Quæ uerò utroq;
, plurimum communia ſunt: ut oleũ, mel
prædulce uinum.
Sed ex hiſce, quæ conſiſtunt, quæ frigore
concreuere, aquæ:
ut glacies, nix, grando, pruina. Quæ ca-
lore, terræ:
ut fictile, caſeus, nitrum, ſal. Quæ utraq; (cu-
iuſmodi ſunt, quæ refrigeratione coagulata ſunt:
hæc autem
ſunt, quæ priuatione utriuſq;
, caloris inquã, atq; humoris,
unà cum calore abeuntis concreuere.
Nam ſal, & quæ ter-
ra ſyncera constãt, ſolius humoris:
glacies autem ſolius
caloris priuatione concreſcunt) ea profectò utriuſq;
ſunt.
Quocirca ut utrunq;
ſortita ſunt, ita ab utroq; cogi aſſo-
lent.
Quorum igitur uniuerſus humor exudauit, ea

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index