Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
531
531 (103)
532
532 (104)
533
533 (105)
534
534 (106)
535
535 (107)
536
536 (108)
537
537 (109)
538
538 (110)
539
539 (111)
540
540 (112)
< >
page |< < (110) of 672 > >|
Grad. Si animam ignem non eſſe, cum ignis proprietates ab
illâ
abſint, Ariſtoteles exiſtimavit, nos quoque in ſuperiori
Diſſertatione
flammulam in corde accenſam rejecimus.
Spiri-
tus
tamen Animales ad igneam quodammodo pertinere natu-
ram
vix in dubium revocari poſſe videtur.
Nam hic noſter ignis,
ait
Cicero lib.
2. de Nat. quem uſus vitæ requirit, confector eſt, &
conſumptor
omnium;
idemque quocunque invaſit, cuncta diſturbat,
ac
diſſipat.
Contra ille corporeus, vitalis, & ſalutaris omnia conſer-
vat
, alit, auget, ſuſtinet, ſenſuſque afficit:
Propterea frigus ner-
vis
communiter noxium eſſe comperimus.
Communiter, in-
quam
, quia, ut habet Atlas Sinicus pag.
157. in Provinciâ Jun-
nan
, Xang mons eſt versùs urbis (Junnan) Boream, in quo eſt fons
aquæ
frigidiſſimæ, quæ tamen paralyticis mirè prodeſt:
congregatis
fortaſſe
, vi frigoris exteriores carnis partes conſtipantis, in,
unum
ſpiritibus, qui proximas partes calefaciendo diſcutiant
vapores
, quibus obſtructi nervi nequeunt ſuppeditare ſpiritus
animales
muſculorum fibris motum efficientibus.
Nam & fri-
gidæ
manus hyeme calefiunt, ſi nive perlvantur.
Similiter
Cydnus
in Ciliciâ amnis eſt, ut ſcribit Curtius lib.
3. frigidiſ-
ſimus
:
in hunc fervidiſſimo diei tempore deſcendit Alexandet,
vixque
ingreſſi ſubito borrore artus rigere cœperunt;
pallor deinde
ſuffuſus
eſt, &
totum propemodum corpus vitalis calor liquit. Plinius
autem
lib.
31. cap. 2. ait. Cydnus Ciliciæ amnis podagricis medetur,
ſicut
apparet in epiſtola, Caſſii Parmenſis ad M.
Antonium, frigidis
ſpiritibus
moleſtos igniculos coërcentibus.
Cæterùm ſpiritus
animantis
membra percurrentes calorem corpori impertiri
manifeſtum
eſt.
Hinc eſt igneas dici poſſe brutorum animas,
ſi
illas quidem nihil præter ſpiritus tùm Vitales, tùm Anima-
les
eſſe arbitremur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index