DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 207 > >|
1
PROPOSITIO. V.
Si trium magnitudinum centra grauitatis in re
cta linea fuerint poſita, & magnitudines æqualem
habuerint grauitatem, acrectæ lineæ inter centra
fuerint æquales, magnitudinis ex omnibus magni
tudinibus compoſitæ centrum grauitatis erit pum
ctum, quod & ipſarum mediæ centrum grauitatis
exiſtit.
30[Figure 30]
Sint tres magnitudines ACB. ipſarum autem centra grauitatis ſint
puncta ACB in resta linea ACB poſita. ſint verò magnitudines ACB
æquales; rectæquè lineæ AC CB inter centra ipſarum aquales. Di
co magnitudinis ex omnibus ACB magnitudinibus compoſitæ centrungra
uitatis eſſe punctum C. quod eſt centrum grauitatis mediæ ma­
gnitudinis. Quoniam enim magnitudines AB æqualem habent graui
tatem; magnitudinis ex vtriſ〈que〉 AB compoſitæ centrum graui
tatis erit punctum C: cùm ſint AC CB æquales. ſitquè propterea
punctum C medium rectæ lineę AB. Sed & magnitudinis C cem
trum grauitatis est idem punctum C. punctum ergo C trium ma­
gnitudinum ABC centrum quo〈que〉 grauitatis erit. Quare pa
tet magnitudinis ex omnibus magnitudinibus ACB compoſitæ centrum
grauitatis eſſe punctum, quod & magnitudinis mediæ centrum graui­
tatis existit. quod demonſtrare oportebat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index