Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1ali oportebat ac generari, pauca, & in ſuper­

ficie terræ facta eſt.
At quia periculum non
leue erat, ne ab aëre ac Solis radiis nimium
conſumeretur, motus perpetuus illi adiun­
ctus eſt: ob idque, quia non mouentur
aquæ ( vt dixi) celeriter computreſcunt, &
multum reſoluuntur.
Cautum eſt etiam il­
lius generationi ſub polis & immotibus
cumque terra ſub torrida nimium exurere­
tur, cauit natura, vt locus ille humillimus
eſſet, atque ob id aquæ omnes fluunt verſus
meridiem.
Sib & Nilus quanquam ex Lunæ
montibus oriatur iuxta Capricorni circu­
lum, attamen tranſgreſſus æquinoctij circu­
lum totam penetrat zonam torridam eodem
impetu in noſtrum mare delatus iuxta Ale­
xandriam.
Oportuit igitur ibi frigidi & hu­
midi elementi maximam partem conſiſtere
vbi maior illius erat neceſſitas ob Solis ca­
lorem.
Simul verò cautum eſt ſecuritati in­
termediorum locorum nam fluente aqua in
eandem ſemper partem, regiones ſubmergi
non poterant: quod & cauent qui agros
liberant ab inundatione, & qui paludes ſic­
cant: ergo ſi non eſſet aquarum ad decli­
uia lapſus, iam tota terra palus eſſet.
Vt
verò decliuior eſſet locus verſus meridiem,
& paulò altior iuxta polos, calor Solis con­
ſumens effecit, & frigus iuxta polos montes
altiſſimos ſeruans: iam enim docuimus
quòd calor conſumit & exedit, frigus con­
ſeruat.
Ob hæc altiſſima eſt, fuit, eritque
ſemper plaga iuxta polos, & in medio hu­

millima.
Quare ſolem non oportuit vnde­
quaque circumferri, nec ad polos: nam ſi
ſingulis annis per totum orbem feratur, ne­
ceſſe eſt vt terra æqualis euadat, atque ea de
cauſa vel tota ſiccetur, vel tota aquis obrua­
tur.
Sed cum hoc non ſufficeret ad flumi­
num liberum curſum ſæpius occurrentibus
locis in via altiorum proueniſſet, hoc natu­
ra ſagax aquæ dedit, vt tantùm poſſit aſ­
cendere, quantum eſt quod deſcendit, vt
ſic ſuperatis montibus ac collibus in mare
tandem feratur.
Ergo aqua parua eſt, atque

in ſuperficie ſita terræ.
Quòd ſi tanta foret
quanta fertur, laterétque ſub terra, vel
mota perpetuum motum terræ excitaret, vel
quieſcens putreſceret.
Horum neutrum cum
videamus, impoſſibile eſt aquam magnitu­
dinem obtinere in comparatione ad terram
effatu dignam, lateréque in imo terræ: at nec
in ſuperficie multam fore, ſenſum docere
oſtendimus.
Parua igitur ad modum eſt aqua
verum terra cum eſſet animalium ſedes, &
mundi centrum circa quod aſtra mouentur,
& omnium fundamentum, ſatis conuenien­
tem aſſecuta eſt magnitudinem, quamuis
ad cœli ambitum comparata puncti vicem
obtineat.
Sunt aurem aquarum genera plu­
rima, ſed ſitus & magnitudinis ratione ſic

diſtinguuntur.
Quæ in vnum collecta eſt,
falſa, mare vocatur: ſi dulcis, lacus: ſi non
mouetur prorſus, palus eſt.
Neceſſe eſt au­
tem in his limum generari.
Si verò profun­
da non eſt, ſtagnum.
Si fluit flumen vel
fluuius, à fluendo dictus.
Si ſcaturiat,
fons.
Si ex pluuiis, vel niuibus colliga­
tur, torrens.
Torrentes autem ob id mani­
feſtum eſt non ſemper fluere.
Riuulus au­
tem, cum exiguus decurrit.
Omnium altiſ­
ſima palus Alcyonia in Corinthiaco agro,

quæ cum minus tribus ſtadiis in ambitu
habeat.
Nero multorum ſtadiorum funibus
iunctis fundum non potuit plumbo explora­
re, adeò profundis gurgitibus continebatur.
Huic ſimilem eſſe referunt lacum inſula re­
giæ Daniæ, ſeu Cimbriæ Cherſoneſi, cui
nomen eſt Bornholm: neque enim illius
imum percipit, quamuis exiguus.
Gene­
raliter autem in littoribus.
Noruagiæ pro­
fundiſſimi ſunt ſpecus, atque ideò gurgi­
tes.
Cum enim inter altiſſimas rupes, pa­
rúmque diſtantes, atque eò magis ſi in val­
le ſpecus profundi ſint, aqua permeat,
obruitque ſummè neceſſe eſt lacum eſſe an­
guſtum profundiſſimo vortice.
Salſa palus
Mæotica eſt, atque ob id & vaſtitatem ce­
lebrata.
At fluminum ſatis rectè, meo iu­

dicio, cauſas & modum defluxus explica­
uimus: ſed vnde oriantur, ſæpè dubitatum
eſt, tam perenni ac multiplici aquarum
decurſu.
Ergo generari illas exiſtimat Phi­
loſophus.
Salomon ex mari per circuitum
deriuari, alij ex pluuiis ac niuibus coacer­
uari, alij emergere ex fontibus ſub terra
latentibus.
Non gigni in montibus, nec
ex aëre, palàm eſt omnem aquam, cùm
Tanais in Moſcouiæ campis ſcaturiat: ve­
rùm cùm aqua non aſcendat, niſi deſcen­
dat è montibus altioribus, illam eò deri­
uari neceſſe eſt.
Nec ex mari ipſo ad tan­
tam altitudinem, quanta eſt montium ver­
tex poteſt aſcendere: & antequam ad mon­
tes perueniat, nulla eſt ratio quin vbique
erumpat: nec vnquam flumina minueren­
tur, maréque ipſum non tot fluminibus
ſufficeret, verùm quandóque ſiccaretur,
cùm maxima pars aquarum Solis calore
euaneſcat: motus etiam ille ſub terra, il­
lam ( vt dixi ) concuteret: neque ratio
eſt, cur ab illo monte fluat, ab alio non.
Quòd etiam tam pura reddatur ab omni
ſalſedine & amaritudine, vix eſt veriſi­
mile.
Nec ex niuibus ſolis, cùm è monti­
bus aqua etiam fluat cùm nullis teguntur
niuibus, nulliſque imbribus madeſcunt:
generari verò tantam aquarum molem, ac
tam perennem, omninò incredibile eſt.
Quid igitur dicendum? ex omnibus his
cauſis fieri: verùm origo maxima eſt, quia
aër in aquam tranſit, pòſt etiam nix &
imbres aſſidui ad hoc non parum condu­
cunt.
Quàm etiam cauſam putat Herodo­

tus, inundationis eius quam Nilus facit
in Ægypto.
Siquidem illius ſententia ta­
lis eſt, quod Nilus æſtiuo ſolſtitio intu­
meſcere incipiat, & vſque ad 45. dies
ſequentes creſcat, atque Ægyptum inun­
det, totidem verò fermè diebus decreſcat.
Antiquo tempore, Herodoti ſcilicet, ad 14.
cubitum incrementum maximam afferebat
vbertatem, ad octo ſterilitatem: pòſt Stra­
bonis temporibus minus creſcebat, nec octo
cubitorum incrementum attulit.
Sed præ­

ſenti ætate, ſeu depræhenſo errore, ſeu mu­
tato ritu, cùm ad 15. brachia exundat, ma­
xima fit vbertas.
A 15. ad 18. detrimenta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index