Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (42) of 672 > >|
5442Diſſertatio Tertia. ſit? necne? Statim reſpondebo, ad retinendam auiculam nimium
eſſe
;
ad firmandam nauim anchorâ, inualidum eſſe & exilem; ſi
ſolitariè
conſideretur, &
ſimpliciter, quin ad aliquid vinciendum
referatur
, neque validum eſſe, neque inualidum:
ſicut enim
validum
aut inualidum comparatè dicitur, quatenus ad aliud
refertur
, ita pariter graue aut leue non dicitur niſi habitâ ratio-
ne
ordinis corporum in hoc Orbe iuxta cuiuſque naturam diſpo-
ſitorum
.
Nam quod vnicuique corpori grauitas tribuatur, vt
omnia
deorſum connitentia preſsè cohæreant, neque relictis ina-
nitatibus
difiungantur;
prorſus inutile mihi videtur, & ſine cau-
confictum:
obidipſum, videlicet, quia Naturæ author Deus
Firmamento
concluſit inferiora omnia nihil inane relinquens, &

ita
corpora ſibi inuicem ſuâ mole obſiſtunt, vt à duobus ſpatium
idem
occupari nequeat, tam preſsè cohærent omnia, vt nullâ vir-
tute
naturali fieri poſſit, quin cohæreant;
adeoque nullo conatu
indigent
, ne diſiungantur, quaſi, niſi inferiora à ſuperioribus
vrgerentur
, relinquendus eſſet hiatus.
Quinimmo tam longè
abſunt
corpora ab iſto preſſu, nequa inanitas interijciatur, vt
potiùs
ſibi viciſſim manum inijciant, ſeque inuicem retineant,
non
vrgeant, aut premant.
Quare quid ſit aërem Mercurio ſu-
biecti
vaſis inſidentem grauitare, &
vrgere, fateor, adeò hebes
ſum
, vt non intelligam:
quid enim conetur aër infra Mercurium
deſcendere
, infra quem ſi eſſet, vt Naturæ ordo redintegraretur,
oporteret
ſurſum conniti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index