Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 360 > >|
1quovſque, ſi ad KB aptentur nouem, ſint defutura
octo; vt proinde intelligamus totidem dceſſe ad acce­
lerationis æquabilitatem velocitatis gradus, quot nu­
merare licet triangulos ad læuam è regione cuiuſque
partis, complendo ſummam triangulorum APB.
Conſtare ergo videtur Motum æquabiliter accelera­
tum definiti non poſſe illum, Qui æquabilibus ſpatiis
æqualia celeritatis augmenta acquirat; ſed potiùs illum,
Qui acquirat æqualia æqualibus temporibus: atque idcircò
definitionem à Galileo traditam eſſe meritò præfe­
rendam.
De Paralogiſmo, qui Galileo Definitionem ſpuriam
impugnanti obiicitur.
IX. Ac tu id quidem non fers; ſed ais, Mirari to
ſatis non poſſe, quomodo Galileus vir alioquin perspicacis
ingenij receptam communi conſenſu motus accelerati defini­
tionem non modò falſam, atque impoßibilem exiſtimauerit;
ſed patenti quoque, ipſiſque tyronibus obuio paralogiſmo
eiuſdem falſitatem palam, atque euidenter demonſtraſſe adeò
prafidenter aſſeruerit; & quod ampliùs eſt, etiam viru non
ineruditis perſuaſerit.
Tum autem pergis, Audi igitur;
mi Gaſſende, & mecum mirare tanti viri demonſtrationem.
Si acceleratio motus, inquit, in deſcenſu grauium æquali­
bus ſpatiis æqualia ſumeret velocitatu ineremema, eſſent
ſine dubio velocitates inter ſe, vt emenſa spatia: At quoiteſ.
cúmque velocitates inter ſe ſunt vt emenſa ſpatia, debent
neceſſariò ea spatia aut eodem, aut æquali tempore percur­
ri.
Si igitur velocitas acquiſita per totam AC eam
rationem habeat ad velocitatem acquiſitam per AB, quam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index