Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ATQVE ea quidem nob. nota ſunt annum illa, à quibus initium ſuę phyſiologię ſumpſit
Ariſtoteles
?
Equidem neque hæc excepta fuiſſe puto, neque ſola comprehenſa; ſed aliud
genus
eorum quæ ſint nota nob.
ab Ariſtotele proponi credo quæ reſoluentes manu duceremur in
eorum
notitiam, quæ nobis ignota forent, & cùm ſimpliciter nota eſſent; nobis quoque nota fie­
rent
: vbi verò notuiſſent, lucem rebus afferrent quæ licet noſcerentur à nob.
ſimpliciter, tamen
ignorabantur
; ita enim noſcebantur à nob.
vt ſenſui ſeſe offerebant; & cum cauſſas haberent ex
quibus
aptę eſſent, ſine cauſſa noſcebantur; rerum verò cauſſas habentium legitima cognitio pa­
ratur
auxilio cauſſarum: ſed his inuentis per reſolutionem eorum quæ ſunt nota nob.
adhibito
quodam
gyro rationis, in iis agnoſcuntur ea viciſsim quæ nob.
nota ſunt. vt ſi hydromeli ſubij­
ceretur
oculis noſtris, id rotum ſpectaremus, neque tamen intelligeremus quid eſſet, quibusúe ex
partibus
conſtaret; ſeplaſiarius verò ipſum accipiens in mel & aquam reſolueret, ex hydromeli­
te
quidem mel, & aquam dignoſceret, & ex iis hydromelitos eſſentiam indicaret.
Atque hic qui­
dem
progreſſus accommodatur ad omnia quæ nobis nota ſunt, niſi fortè eadem ſint nobis, & na­

tura
nota, quemadmodum euenire ſolet in mathematicis.
ſed apud phyſicum ſanè pauca, ne di­
xerim
nulla, ſunt huiuſmodi.
Cùm verò communiter hoc conueniat in illa omnia quæ nob.
nota ſunt; nos hîc ſpeciem quandam tractare volumus, vbi videre quoque oportet, quo hæc
quibus
de nunc agimus à cęteris ſeiungantur, & quodnam peculiare propriumque.
præſeferant
quod
attinet ad eorum conſtitutionem & modum quo nobis afferunt auxilium ad reliqua co­
gnoſcenda
quę ignoramus; ac principia primùm, quæ cùm ſeſe demerſerint in profundum, à no­
ſtris
ſenſibus longiſsimè receſſerunt, vt iis optimè perſpectis, illa vnde primùm voluere, pro­
intelligerentur.
antè enim erat inchoata illorum cognitio, quippe ex ſenſu & per accidens; po­
ſtea
perfecta & per ſuas cauſſas, mox alia quæ cùm pendeant ex illis, à nob.
nullo pacto cogno­
ſcuntur
; neque enim ſentimus ea, quæ in centrum mundi ſeſe abdidere; ſed ratio dictat ibi quid­
dam
eſſe torpidiſsimum; quia nimirum maximè omnium diſtet à cęlo à quo calor ad elementa
permanat
.
ea verò deducitur ex iis principiis quæ nob. antea patefacta fuerant. Hæc ergo ſpeciali
quodam
nomine confuſa vocauit Ariſtoteles, Græcè συγκεχυμένα eſt verò apud Græcos ea
vox
frequentiſsima qua ſignificatur res conturbata & non pura, vt ſpecies confuſæ dicerentur

imagines
illæ quæ apparent in aquis, vbi concitantur, aſpiciuntur enim diſtortis & perplexis, vt
certam
nullam delineationem præferre videantur.
quin ita exiles ſunt, vt ægrè diſcerni poſsint.
atque quidem huiuſmodi eſſe ſolent in pueris, dum ab immoderato calore ſanguis ſpiritusque.
turbantur, conſimiles in ebriis exiſtunt. Sic teſtabatur Ariſtoteles, gentem aliquam ab ortu notam
a quandam, ſtigma ipſe vocat, in humeris habere, eamque. in auis apparuiſſe diſtinctam, poſt

modo
in nepotibus reliquum eſſe nigrum quoddam confuſum, vt diſcernere non liceret, nota'ne
foret
, an potius imago notæ.
Eodem quoque modo cùm redderet cauſſam Philoſophus, b cur

nati
ſimiles interdum parentibus eſſent, nonnunquàm matribus, ac nepotes auis aut auiis docet
ex
longiore nepotum ſucceſsione figuras maiorum confundi, & proceſſu temporis ita conturba­
ri
, vt nulli amplius affinium, aut conſanguineorum ſimiles ſint.
Verùm quod ad rem noſtram
pertinet
, cùm Galenus, tùm etiam Ariſtoteles vſi ſunt huiuſcemodi voce, ſignificantes doctrinam
rudem
& inchoatam c quam item alio nomine ἀόριστον, ideſt indefinitam ipſe appellauit. &

opponit
confuſo τὸν διορισμὸν, ideſt diſtinctionem.
Planius adhuc idem Galenus d mentionem

faciens
de doctrina quę tradenda eſt rudibus, conferre docet in compluribus indefinitum & con­
fuſum
magis quàm διηρθρωμένον, ideſt diſtinctum, vbi ſcilicet id profundæ ſpeculationis &

prolixiorum
ſermonum & longioris temporis indigeat quod item alio nomine τύαω, ideſt ru­
dius
dictum & oppoſitum ei, quod eſt exquiſitum, ab Ariſtotele ſignificatum fuiſſe nouimus.
M. Tullius e συγκεχομένον, & αόριστον, confuſum incertumque. reddidit. Audit igitur, quid

ſibi
velit in methodo confuſum.
Sed enim hoc in omnem diſputationem quadram poteſt, ſiue
ſit
de principiis, ſiue de rebus quæ pendent ex ipſis.
Atqui nunc aduertamus quæ velit Ariſtote­
les
eſſe confuſa f quorum vſus ſit in principiis euoluendis. Hæc, ſi rerum ipſarum conditionem

ſpectes
; illa generatim vocantur quæ vix à nob.
cognoſcuntur, hoc eſt, vt tametſi ea noſcamus,
quòd
ſint; cùm habeant cauſſas; imperfectè tamen cognoſcuntur, quòd eorum cauſſæ ignoran­
tur
.
itaque cùm conſtent ex cauſsis; non fuerit error opinor, ſi etiam σύνθετα, ideſt compoſita
nuncupentur
: præſertim quòd habemus grauiſsimos huius loci interpretes Alexandrum, Sim­
plicium
, & Auerroëm qui confuſa interpretantur compoſita.
Quapropter etiam nos facilitatis
ergò
confuſa tranſumemus in compoſita.
& ea partiemur in tria membra, ea ſcilicet quæ ſunt
compoſita
compoſitione formali, reali, & logica.
formali quidem compoſitione intelligentes eſ­
ſe
compoſita illa, quorum rationi ſupponitur alterius ratio, veluti rationi accidentis ratio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index