Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 334 > >|
1
turam in eo tantúm conſiſtere, quòd ſit res extenſa;
ejuſque extenſionem non eſſe diverſam ab eâ, quae ſpa­
tio quantumvis inani tribui ſolet: facilè cognoſcimus
fieri non poſſe, ut aliqua ejus pars plus ſpatii occupet
unâ vice qum ali, ſicque aliter rarefiat, qum modo
paullò antè explicato a; vel ut plus ſit materiae, ſive
ſubſtantiae corporeae, in vaſe, cùm plumbo, vel auro,
vel alio quantumvis gravi ac duo corpore plenum eſt,
quàm cúm aerem tantúm continet, vacuumque exiſti­
matur: quia partium materiae quantitas non pendet
ab earum gravitate aut duritie, ſed àſolâ extenſione,
quae ſemper in eodem vaſe eſt aequalis.
XIX.
Ex his ea confirmari, 20
30
quae de rarefactione
dicta ſunt.
5
10

Cognoſcimus etiam fieri non poſſe ut aliquae atomi,
ſive materiae partes ex natur ſua indiviſibiles, exiſtant.
Cúm enim, ſi quae ſint, neceſſariò debeant eſſe extenſae,
quantumvis parvae fingantur, poſſumus adhuc unam­
quamque ex ipſis in duas aut plures minores cogita­
tione dividere, ac proinde agnoſcere eſſe diviſibiles.

Nihil enim poſſumus cogitatione dividere, quin hoc
ipſo cognoſcamus eſſe diviſibile; atque ide, ſi judi­
caremus id ipſum eſſe indiviſibile, judicium noſtrum
à cognitione diffentiret.
Quin etiam ſi fingamus, Deum
efficere voluiſſe ut aliqua materiae particula in alias
minores dividi non poſſit, non tamen illa propri indi­
viſibilis erit dicenda.
Ut etenim eſſecerit eam nullis
creaturis dividi poſſe, non certè ſibi ipſt ejuſdem divi­
dendae facultatem potuit adimere: quia fieri planè
non poteſt, ut propriam ſuam potentiam imminuat,
quemadmodum ſuprâ notatum eſt b.
Atque ideò,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index