Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 406 > >|
1
Verum in arborum generibus comperio aliquas de quibus opti
mi ſcriptores longe miranda referant: Nam uitem quidem ſeculo
rum eternitatem ſuperare affirmant.
Iouis ſimulacrum factum ex
uite in urbe Populonia ad Ceſaris tempora conſpiciebatur ſeculis
permultis incorruptum.
Neque ulli eſſe ligno naturam penitus æ
terniorem omnes prædicant.
In Arriana indorum regione haberi
uites tam craſſas ait Strabo / ut eius truncum homines uix ample
xentur bini.
Apud Vticam tectum ex cedro ſtetiſſe annos mille
ducentos otto & ſeptuaginta tradidere.
In Hiſpania templo Dia
næ trabes ex iunipero ab anno ducenteſimo ante excidium Troiæ
uſque ad Hanibalem duraſſe teſtantur.
Atqui cedro quidem mira
eſt natura: ſi uti ferunt una hæc arbos clauum non tenet.
In monti
bus qui ad Benacum ſunt abieti genus riget: quo ſi feceris uas / ni
prius oleo perunxeris non continebit uinum.
Hactenus de arbori
bus.
Parandus eſt etiam lapis qui pro muris habendus ſit: is e
rit duplex: alius qui cementis coaptandis deuinciendiſque: Alius
qui ſtructuræ conueniat.
De eo qui ad ſtructuram prius: Sed mul
ta cum breuitatis cauſa / tum quod nimium trita ſunt prætermittam
Neque iſthic inſiſtam ut phyſica illa de lapidum primordiis atque
origine diſputem: ex aquæ ne ac terræ commixtionibus uiſcoſa il
la principia in limum prius: ſubinde in lapidem duruerint: frigo
ris ne an quod de gemmis aſſerunt / caloris ui ſoliſque radio denſa
ta concreuerint / an potius ut rerum aliarum / ſic & lapidum itidem
ſint a rerum natura indita telluri ſemina: Colores ne lapidibus ex
rata terrenorum corpuſculorum cum liquenti aqua confuſione in
ſint: An ex innata ſeminis ipſius ui: An ex concepta radii impreſ
ſione adſint.
Itaque iſtiuſmodi omnia tam & ſi fortaſſis aliquid fa
cerent ad rem exornandam: ea tamen prætermittam: remque ipsam
ædificatoriam quaſi inter fabros uſu & arte probatos tractans libe
rius & ſolutius proſequar / quam exactiſſime philoſophantes fortaſſis
poſtulant.
Cato lapidem inquit æſtate eximito: ſub diuo habeto:
Ante biennium in opus ne ponito: æſtate quidem / quo uentis &
gelicidiis & imbribus / reliquisue temporum iniuriis inſueti lapi
des ſenſim aſſueſcant: Nam lapidem quidem nuper ex fodina hu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index