Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 579 > >|
1
dus pilæ AB nil prorsùs imminutum erit, & æquali
energia ſuſtineri debet à potentia D, ac ſi eadem pi­
la extra aquam in aere libero penderet, ſed hoc eſt
falſum, cùm præcisè in ipſa aqua grauitas pilæ æqua­
lis ſit differentiæ ponderis eius abſoluti à grauitatę
aquæ ſibi æqualis mole, vt ex Archimede deducitur,
igitur neceſſariò fatendum eſt aquam in ipſamet aqua
collocatam ponderare, & grauitatem exercere.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Contra hoc euidentiſſimum ratiocinium afferri
ſolet difficultas valdè ſpecioſa, quam examinare, ac
diſſoluere erit operæ pretium, vtque ea ritè percipi­
atur, conſideretur hæc figura.
Sit vas cylindricum̨

ABDC aqua plenum ſit que eius altitudo
22[Figure 22]
diſſecta in quotcumque partes æquales,
ductis nempè planis imaginarijs MO, &
HI, erit igitur moles aquea AI duplą
aque ę molis HD; igitur pondus aquæ AI
duplum eſt ponderis aquæ HD. quia ve­
rò corpus grauius minùs graue ſuperare
debet, hocque è ſuo loco expellere (cùm in eo conſi­
ſtat vis, & energìa grauitatis, vt tendat deorsùm,
& ſic è loco infimo corpora minùs grauia expellat) &
poſtquàm aqua AI translata eſt ad locum HD, atque
aquam ibidem collocatam expulit denuò in ſitu ſu­
periori fiſtulæ AI aqua dupli ponderis, & molis ibi­
dem reſtituitur quæ pariter ſuperat grauitatem ſub­
duplam aquæ, quæ ad occupandum infimum locum
HD ſucceſſit, igitur denuò aqua ſuprema vt grauior
infimam è ſuo loco extrudere, atque expellere de-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index