Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1tur, vnum vt ſupra, ponitur & illud eſt: elementa compoſi­
tionis ab elementis mixtionis hoc differunt; priora id quod ha
bent, in compoſitum ferunt: illudque eidem tribuunt; at eo
quod non habent, compoſitum donare non poſſunt, vt mel, quod
eſt dulce id romelli dulcedinem, quam ſecum affert, communi­
cat, amaritudinem ei communicare non valet, quoniam mel
amarum non eſt: poſteriora mixtionis elementa, ſi in mixto
actu conſeruantur, vt eadem actu conſeruart alibi demonſtra­
tum eſt, non integra, ſed in partes tenuissimas comminuta
concretum faciunt, quod naturam ſapit ab elementorum na­
tura longè diuerſam, id eſt verius, ſinon ſubſtantiæ ſed elemen
torum vires in mixto ſuperſint: videmus enim ſecundas in quo
libet mixto qualitates ex primis elementorum qualitatibus,
quarum nullam in ſimplicibus elementis videre licet: quibus
declaratis argumentum est erigendum.
Triangulæ figuræ, ex quibus grauia, & leuia elementa
componi rebantur, nec graues ſunt, nec leues; ergo nec elemen­
ta ſimplicia, aut grauia aut leuia erunt: ex natur á elemento­
rum compoſitionis conſequentia probatur; compoſitionis enim
elementa, quod non habent compoſito non communicant: ergo
dum graue, & leue ex non grauibus, & non leuibus factum
definire conantur, id definiendum accipiunt, quod graue, &
leue non eſt.
Confirmatur, elementa ſunt grauia, & leuia & ex primis
planis figuris triangulis conflata; ergo primæ triangulæ pla­
næ figuræ ſunt graues, & leues, quod est non minus falſum,
quam abſurdum: ergo dum elementa grauia, & leuia ex fi­
guris nec grauibus, nec leuibus gignunt, id graue, & leue af­
firmare coguntur, quod à grauis, & leuis natura maximè di­
ſtat, vt ſunt figuræ, & totum ex figuris conflatum, eſt aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index