Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000366">
                <pb xlink:href="079/01/096.jpg" pagenum="47"/>
              Et quae pervolgant nemora avia pervolitantes:
                <lb/>
              Quorum unum quidvis generatim sumere perge:
                <lb/>
              Invenies tamen inter se distare figuris.</s>
              <s id="s.000367">
                <lb/>
              Nec ratione alia proles cognoscere matrem,
                <lb/>
              Nec mater posset prolem: quod posse videmus,
                <lb/>
              Nec minus, atque homines inter se nota cluere.</s>
              <s id="s.000368">
                <lb/>
              Nam saepe ante deum vitulus delubra decora
                <lb/>
              Turicremas propter mactatus concidit aras,
                <lb/>
              Sanguinis expirans calidum de pectore flumen.</s>
              <s id="s.000369">
                <lb/>
              At mater viridis saltus orbata peragrans,
                <lb/>
              Linquit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
                <lb/>
              Omnia convisens oculis loca, si queat usquam
                <lb/>
              Conspicere amissum fetum: completque querelis
                <lb/>
              Frundiferum nemus absistens, & crebra revisit
                <lb/>
              Ad stabulum, desiderio perfixa iuvenci.</s>
              <s id="s.000370">
                <lb/>
              Nec tenerae salices, atque herbae rore vigentes,
                <lb/>
              Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
                <lb/>
              Oblectare animum, subitamque avertere curam:
                <lb/>
              Nec vitulorum aliae species per pabula laeta
                <lb/>
              Derivare queunt, animum curaque levare:
                <lb/>
              Usque adeo quiddam proprium, notumque requirit.</s>
              <s id="s.000371">
                <lb/>
              Praeterea, teneri tremulis cum vocibus haedi
                <lb/>
              Cornigeras norunt matres, agnique petulci
                <lb/>
              Balantum pecudes.</s>
              <s id="s.000372"> ita, quod natura reposcit,
                <lb/>
              Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.</s>
              <s id="s.000373">
                <lb/>
              Postremo quodvis frumentum, non tamen omne
                <lb/>
              Quodque suo genere inter se simile esse videbis,
                <lb/>
              Quin intercurrat quaedam distantia formis.</s>
              <s id="s.000374">
                <lb/>
              Concharumque genus parili ratione videmus
                <lb/>
              Pingere telluris gremium, qua mollibus undis
                <lb/>
              Litoris incurvi bibulam pavit aequor arenam.</s>
              <s id="s.000375">
                <lb/>
              Quare etiam atque etiam simili ratione necesse est;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>