Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1
Verum in arborum generibus comperio aliquas de quibus opti
mi
ſcriptores longe miranda referant: Nam uitem quidem ſeculo
rum
eternitatem ſuperare affirmant.
Iouis ſimulacrum factum ex
uite
in urbe Populonia ad Ceſaris tempora conſpiciebatur ſeculis
permultis
incorruptum.
Neque ulli eſſe ligno naturam penitus æ
terniorem
omnes prædicant.
In Arriana indorum regione haberi
uites
tam craſſas ait Strabo / ut eius truncum homines uix ample
xentur
bini.
Apud Vticam tectum ex cedro ſtetiſſe annos mille
ducentos
otto & ſeptuaginta tradidere.
In Hiſpania templo Dia
trabes ex iunipero ab anno ducenteſimo ante excidium Troiæ
uſque
ad Hanibalem duraſſe teſtantur.
Atqui cedro quidem mira
eſt
natura: ſi uti ferunt una hæc arbos clauum non tenet.
In monti
bus
qui ad Benacum ſunt abieti genus riget: quo ſi feceris uas / ni
prius
oleo perunxeris non continebit uinum.
Hactenus de arbori
bus
.
Parandus eſt etiam lapis qui pro muris habendus ſit: is e
rit
duplex: alius qui cementis coaptandis deuinciendiſque: Alius
qui
ſtructuræ conueniat.
De eo qui ad ſtructuram prius: Sed mul
ta
cum breuitatis cauſa / tum quod nimium trita ſunt prætermittam
Neque
iſthic inſiſtam ut phyſica illa de lapidum primordiis atque
origine
diſputem: ex aquæ ne ac terræ commixtionibus uiſcoſa il
la
principia in limum prius: ſubinde in lapidem duruerint: frigo
ris
ne an quod de gemmis aſſerunt / caloris ui ſoliſque radio denſa
ta
concreuerint / an potius ut rerum aliarum / ſic & lapidum itidem
ſint
a rerum natura indita telluri ſemina: Colores ne lapidibus ex
rata
terrenorum corpuſculorum cum liquenti aqua confuſione in
ſint
: An ex innata ſeminis ipſius ui: An ex concepta radii impreſ
ſione
adſint.
Itaque iſtiuſmodi omnia tam & ſi fortaſſis aliquid fa
cerent
ad rem exornandam: ea tamen prætermittam: remque ipsam
ædificatoriam
quaſi inter fabros uſu & arte probatos tractans libe
rius
& ſolutius proſequar / quam exactiſſime philoſophantes fortaſſis
poſtulant
.
Cato lapidem inquit æſtate eximito: ſub diuo habeto:
Ante
biennium in opus ne ponito: æſtate quidem / quo uentis &
gelicidiis
& imbribus / reliquisue temporum iniuriis inſueti lapi
des
ſenſim aſſueſcant: Nam lapidem quidem nuper ex fodina hu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index