Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537
page |< < of 166 > >|
1quos θρανητικοὺς uocant, XXXVIII. cubitorum: qui
propterea quòd plumbum haberent in capulis, &
quòd ad interiorem partem grauiores eſſent libra
mento, uſui habiles ad remigandum erant.
Fuit præ
terea duplici prora duplicí que puppe, roſtra〈qué〉 ſe­
ptem habebat: quorum unum quidem extabat, quę­
dam autem contractiora erant, minoráque: non­
nulla uero ad epotidas erant collocata.
Zonas au­
tem perpetuas habuit XII. quarum quæque ſex­
centorum erat cubitorum.
Erat autem mira & e­
gregia ſymmetria: admirabilis præterea & alîus
nauis ornatus, ad cuius proiam & puppim erant
expreſſa animalia non minora duodecim cubito­
rum, & in omni parte multiplici ceræ pictura ua­
riegabatur.
Tota uero ab ea parte, qua remi collo­
cati erant, uſ〈que〉 ad carinam ipſam, in ambitu thyr­
ſos habebat, cum perpetuis hederæ folijs.
Multus
autem erat & armamentorum ornatus, quibus inſtrue
bantur partes, ut quæ〈que〉 eis indigebant.
Cum autem
experimenti cauſa deduceretur, ſuſcepit remiges
plures quatuor millium, ad reliqua autem miniſteria
quadringentos.
In cataſtromate uerò & aditibus ha
buit propugnatores bis mille octingentos quinqua
ginta, præter magnam multitudinem hominum,
quæ ad iuga erat: magnam præterea uim contine­
bat rei frumentariæ.
deducta autem fuit initio ab
Eſchario quodam, qui eam nauem compegiſſe di
citur, materia quinquaginta nauium quinquere­
mium.
Deducebatur autem à turba cum magno cla

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index