Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Et quae pervolgant nemora avia pervolitantes:
Quorum unum quidvis generatim sumere perge:
Invenies tamen inter se distare figuris.

Nec ratione alia proles cognoscere matrem,
Nec mater posset prolem: quod posse videmus,
Nec minus, atque homines inter se nota cluere.

Nam saepe ante deum vitulus delubra decora
Turicremas propter mactatus concidit aras,
Sanguinis expirans calidum de pectore flumen.

At mater viridis saltus orbata peragrans,
Linquit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
Omnia convisens oculis loca, si queat usquam
Conspicere amissum fetum: completque querelis
Frundiferum nemus absistens, & crebra revisit
Ad stabulum, desiderio perfixa iuvenci.

Nec tenerae salices, atque herbae rore vigentes,
Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
Oblectare animum, subitamque avertere curam:
Nec vitulorum aliae species per pabula laeta
Derivare queunt, animum curaque levare:
Usque adeo quiddam proprium, notumque requirit.

Praeterea, teneri tremulis cum vocibus haedi
Cornigeras norunt matres, agnique petulci
Balantum pecudes.
ita, quod natura reposcit,
Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.

Postremo quodvis frumentum, non tamen omne
Quodque suo genere inter se simile esse videbis,
Quin intercurrat quaedam distantia formis.

Concharumque genus parili ratione videmus
Pingere telluris gremium, qua mollibus undis
Litoris incurvi bibulam pavit aequor arenam.

Quare etiam atque etiam simili ratione necesse est;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index