Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572
page |< < (48) of 778 > >|
5448ALHAZEN oppoſitam, aut obliquæ ſuper ipſam ad partem ſtrictam ex parte poſteriori ſuperficiei directè op-
poſitæ
:
non apparebit uiſui ex eo, niſi ſuperficies directè oppoſita tantùm. Ergo ex huiuſmodi cor-
poribus
non comprehendit uiſus, niſi longitudinem & latitudinem tantùm:
ergo non ſentit corpo-
reitatem
huiuſmodi.
Corpus autem, quod continetur à ſuperficiebus ſecantibus ſe, quando ſuper-
ficies
eius fuerit oppoſita uiſui, ſed non ſecundum directam oppoſitionem, & fuerit ſectio iſtius ſu-
perficiei
cum alia ſuperficie illius corporis, comprehenſa à uiſu, ita ut poſsit comprehendere duas
ſuperficies
ſimul:
comprehendetur à uiſu tunc eius corporeitas: quoniam comprehendet obliqua-
tionem
ſuperficiei corporis ad eius profunditatem:
quare comprehendet extenſionem corporis ſe-
cundum
profunditatem, cum comprehenderit ex ſuperficie obliqua extenſionem in longum & la-
tum
.
Et ſic comprehendet corporeitatem huiuſmodi corporum. Et ſimiliter erit, quando una ſu-
perficierum
corporis directè fuerit oppoſita uiſui, & fuerint ſuperficies ſecantes illam ſuperficiem,
aut
una illarum obliqua ſuper ſuperficiem directè oppoſitam ad partem amplam ex parte poſterio-
ri
ſuperficiei directè oppoſitæ:
quoniam uiſus comprehendet in tali corpore ſuperficiem directè op
poſitam
, & ſuperficiem obliquè ſecantem ſuperficiem directè oppoſitam, & comprehendet etiam
ſectionem
iſtarum ſuperficierum:
& ſic, ſicut diximus, comprehendet corporeitatem illius corpo-
ris
.
Et generaliter dico, quòd omne corpus, in quo poteſt uiſus comprehendere duas ſuperficies
ſecantes
ſe, comprehendetur in ſua corporeitate à uiſu.
Corporum autem, in quibus eſt ſuperficies
conuexa
comprehenſa à uiſu, & illud, quod continet ipſa, eſt aut una ſuperficies, aut multæ ſuperfi-
cies
, corporeitatem uiſus comprehendere poterit ex comprehenſione ueritatis eius.
Quoniam ſi
ſuperficies
conuexa fuerit oppoſita uiſui:
erunt remotiones partium eius à uiſu inæquales, & erit
medium
eius propinquius extremitatibus uiſus:
& cum uiſus comprehenderit conuexitatem eius,
comprehendet
quòd medium eius eſt ſibi propinquius extremitatibus:
& cum ſenſerit quòd me-
dium
eius eſt propinquius illi, & quòd extremitates eius ſunt remotiores:
ſentiet ſtatim, quòd ſu-
perficies
exit ad ipſum ab ultimis tendentibus ad poſterius:
& ſic ſentiet extenſionem corporis in
profunditate
, reſpectu ſuperficiei directè oppoſitæ.
Et ipſe comprehendet extenſionem corporis
illius
ſecundum longitudinem & latitudinem, ex comprehenſione extenſionis ſuperficiei conuexę
ſecundum
longitudinem & latitudinem.
Et ſimiliter ſi alia ſuperficies corporis præter ſuperficiem
directè
oppoſitam, fuerit conuexa:
& comprehenderit uiſus conuexitatem eius: comprehendet e-
tiam
extenſionem eius ſecundum trinam dimenſionem.
Si uerò corporis, in quo eſt ſuperficies con
caua
comprehenſa à uiſu, aliam ſuperficiem ſenſerit uiſus, & ſenſerit ſectionem eius cum ſuperficie
concaua
:
tunc ſentiet obliquationem ſuperficiei corporis illius, & cum ſenſerit obliquationem il-
lius
ſuperficiei, ſtatim ſentiet corporeitatem eius.
Si autem ſuperficies fuerit concaua, comprehen
ſa
à uiſu, & non apparuerit uiſui alia ſuperficierum reſiduarum:
non comprehendet uiſus corporei-
tatem
illius corporis:
neque uiſus comprehendet ex huiuſmodi corporibus, niſi extenſiones eius
ſecundum
duas dimenſiones tantùm, & non ſentiet corporeitatem huiuſmodi corporum, niſi per
ſcientiam
præcedentem tantùm, non per ſenſum trium dimenſionum illius corporis.
Et ſuperfi-
cies
concaua etiam extenditur in profunditate propter propinquitatem extremitatum eius ad ui-
ſum
& remotionem medij:
Sed non comprehenditur ex extenſione profunditatis, niſi extenſio ua-
cuitatis
, non extenſio corporis uiſi, cuius ſuperficies eſt illa ſuperficies concaua.
Comprehenſio
ergo
corporeitatis à uiſu, non eſt, niſi ex comprehenſione obliquationis ſuperficierum corporum:

& obliquitates ſuperficierum corporũ, per quas ſignificatur uiſui, quòd corpora ſint corpora, non
comprehenduntur
à uiſu, niſi in corporibus, quorum remotio eſt mediocris.
In corporibus au-
tem
maximę remotionis, quorum remotio non certificatur à uiſu, non comprehendit uiſus obli-
quationes
ſuperficierum:
& ſic non comprehendit corporeitatem eius per ſenſum uiſus. Quoniam
in
talibus corporibus non comprehendit uiſus ſitus partium ſuperficierum eorum inter ſe, neque
comprehendit
ipſas niſi planas, & ſic non comprehendit obliquationes ſuperficierum, & ſic deni-
que
non comprehendit corporeitatem.
Viſus ergo non comprehẽdit corporeitatem corporis ma-
ximæ
remotionis, cuius remotio non certificatur illi.
Et ipſe comprehendit corporeitatem cor-
porum
ex comprehenſione obliquationum ſuperficierum corporum:
& obliquationes ſuperficie-
rum
corporum non comprehenduntur à uiſu, niſi in uiſibilibus mediocris remotionis, quorum ſi-
tus
partium ſuperficierum inter ſe comprehenduntur à uiſu.
Et præter iſtorum uiſibilium corpo-
reitatem
, non comprehendit corporeitatem uiſus, niſi per ſcientiam antecedentem tantùm.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index