Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 129 > >|
1in d eſſe æquale. Ducantur enim lineæ tangentes eg fg,
& cb. dh: eritque; inclinatio eg inclinationi fg, & inclina­
tio ch æqualis inclinationi dh: propterea quòd anguli ega.
fga, & anguli cha. dha ſunt æquales, impulſus ergo gra­
uitatis in e ejuſdem impulſui in f, & impulſus grauitatis
in c ejuſdem impulſui in d eſt æqualis, ut conſtat ex
prop. 14.
Quia ergo impulſus æquales in e quidem & c
augent, in f verò & d minuunt velocitatem motus, erunt
æqualia velocitatis augmenta ejuſdem decremento; ac
proinde velocitas in motu collecta per æqualia ſuo aug
mento decrementa in quietem terminatur.
Obijcies ſi
velocitas excurſus ſimul ſumpta eſt æqualis velocitati in
recurſu collectæ, quia velocitas æqualis eodem vel æ­
quali tempore per ſpatium mouet æquale, erunt excur­
ſus & recurſus inter ſe æquales: ac proinde motus per­
pendiculi infinitus.
Reſpondent quidam excurſum eſ­
ſe minorem recurſu: propterea quód illius motus à fu­
niculo perturbetur, cujus partes inæqualiter mouen­
tur: velociùs quidem centro propiores, minùs autem
velociter à centro remotiores.
Dum ergo hæ reſtitant,
& minorum circulorum velocitatem morantur; illæ
præcurrere feſtinant: neceſſe ex illà luctâ impulſum mi­
nui, ut non niſi ad minus interuallum ſe extendat.
Hu­
jus autem ſignum eſſe illos ſinus, in quos funis contor­
quetur, & veluti fluctuat.
Verùm licet in fune, aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index