Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1totum à natura inſtitutum, cui non ſit inſita vis
ſui ipſius conſeruatrix, ac proinde qua parteis ſui
cohærenteis contineat, ſeparationique illarum reſi­
ſtat.
Ex hoc autem fit, vt ſi partes Terræ aliquo ca­
ſu auellantur, reſiſtat ipſa, & vi ſua, ſeu hamulis,
catenuliſque inſenſilibus retrahat, vt dum quis ma­
num à ſe abduci extento bracchio non patitur, &
abductam vi ſua, ſeu ſpiritibus per neruos tranſmiſ­
ſis retrahit in ſe ipſum.
Terram autem globi parteis,
ſeu terrena corpora voco, non modo parteis terræ,
& aquæ (quæ eſt globi terreni pars liquida, & qua­
ſi ſanguis in animali) verùm etiam tam lapides, me­
talla, cætera foſſilia, plantas, animalia, & quæcùm­
que terræ, & aquæ manifeſtam originem debent, in
quibus habeo etiam pluuiam, rorem, niuem, gran­
dinem, & meteora cætera, itemque vapores, & ex­
halationes; quàm ipſum quoque aërem, quo tellus
quaſi circumveſtitur, vt malum cotoneum ſua lanu­
gine (quoniam ſi ex hoc circum terram ſpatio de­
mas vapores, halituſque, ac vniuerſè omneis fumos,
& corpuſcula, quæ ex terra, & aqua continuò ex­
primuntur, aſcenduntque, & deſcendunt, varieque
mouentur, aut quieſcunt; quod ſupererit nihil aliud
fore intelligitur, quàm inane ſpatium) denique ip­
ſum etiam ignem; quem manifeſtum eſt non gigni
niſi ex terrena materia, ſeu ea ſit lignum, oleum,
adeps, ſeu alia pinguis ſubſtantia.
Itaque hæc cor­
pora ſunt, quæ, quaſi ſui parteis, Terra continet,
neque auelli patitur, aut dum auelluntur, repetit:
tametſi, quia corpora plura in eodem ſimùl loco

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index