Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 203 > >|
1conſtipatus aër in ſphæra: quodſi quis aperiat, rurſus extra erumpet cum
magno ſtrepitu & clamore immiſſus aër, propterea quòd, vt propoſuimus,
expellitur à dilatatione præexiſtentis aëris impetu quodam factâ.
Quintò, ſi quis velit aërem, qui in Sphæra eſt, per ſiphonem at­

trahere, magna copia conſequetur, nullâ aliâſubſtantiâ in ſphæram ſuc­
cedente, quemadmodum in ovo antè dictum eſt.
Quare ex hoc per ſpi­
cuè oſtenditur, magnam vacui coacervationem in ſphæra factam eſſe:
non enim aëris corpora, quærelinquuntur eo tempore, maiora fieri poſ­
ſunt, ita vt expulſorum corporum locum repleant: namſi augerentur,
cùm nulla ipſis ſubſtantia extrinſecus accedat, veriſimile eſſet, augmen­
tum fieri per rarefactionem; hoc autem eſſet implicatio ſecundùm eva­
cuationem; ſed vacuum nullum eſſe dicunt; non igitur augebuntur Cor­
pora; neque enim aliud augmentum ipſis accidere mente concipi poteſt.

Ex quibus per ſpicuum eſt, in aëris corporibus diſſeminata eſſe quædam
vacua intermedia, & vi quadam adveniente ea præter naturam in va­
cua reclinare.
Sphæra con
cava exſu­
cto aëre, va­
cua conti­
net inter­
valla ſecun­
dum
Hero­
nem.
Sextò, vacuis non exiſtentibus, neque per aquam, neque per

aërem, neque per aliud corpus vllum poſſet lumen tranfire, aut calidit as,
aut alia potentia ſeu qualitas corporea. Nam quomodo radij ſolares
per aquam in fundam vaſis penetrarent?
Si enim aqua non haberet
poros, ſed radij aquam vi ſcinderent, contingeret vasa plena ſuperfun­
di; quod fieri non videmus: Ad hæc ſi aquam vi ſcinderent, non vti­
que radiorum alij adſuperiorem locum frangerentur, alij deorſum cade­
rent: nunc autem quicunque aquæ particulis occurrunt, franguntur ad
ſuperiorem locum; quicunque verò incidunt in aquæ vacua, paucis par­
ticulis occurrentes in vaſis fundum pervadunt.
Adde quòd ſi nulla
eſſent in corporibus vacua, nullum corpus per alia corpora tran­
ſire poſſet: quod tamen oleis contingit, quorum aliqua tam ſub­
tilia, ſunt vt omnia metalla, ipſumque; etiam vitrum penetrent.
Idem
etiam fieri ab igne, nemo neſcit, qui ferrum, aurum, & vitrum
candentia vidit.
Idem præterea à virtute magnetica fieri, quo­
tidie experimur.
Corpora &
qualitates
corporeæ, pe­
netrant a­
lia corpora,
ſecundùm
Heronem,
propter va­
cua interie­
cta.
Vinum mi­
ſcetur aquæ
ob intesſper
ſa vacua
juxta He­
ronem.
Septimò, Vinum in aquam iniectum videtur ſecundùm fuſio­
nem quandam per totum aquæ locum per meare; quod non fieret, niſi va­
cua aquæ ineſſent.
Lumen quoque alterum per alterum fertur: nam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index