Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
51
51 (14)
52
52 (15)
53
53 (16)
54
54 (17)
55
55 (18)
56
56 (19)
57
57 (20)
58
58 (21)
59
59 (22)
60
60 (23)
< >
page |< < (17) of 525 > >|
5417Ioan. de Sacro Boſco. vſque ad eius contrum, vt in 4. Phyſ. Ariſtoteles probat.
Vervm ſi rem diligentius introſpiciamus, ambæ prædictæ definitiones
ſphæræ potius cuilibet globo, ſeu pilæ accõmodari poſſunt, quam ſphæræ illi,
de qua l@bellum inſcripſit auctor, &
de qua præcipue nobis eſt futura diſputa-
tio;
idcirco aliã deſcriptionẽ adducemus hoc modo. Sphæra (de qua agendũ
11Deſcriptio
ſphæræ ma
@erialis, de
qua hic agi
tur.
nobis eſt) eſt inſtrumentum quod dã rotundum, in quo varij circuli armil lęve
continentur, quibus cęlorum motus, &
totius mundi ſitus commodiſſime expli
cantur.
Quale nimirum eſt inſtrumentum, quod ſphæram materialem dicunt.
22Qui dican-
tur inuẽto
res primi
ſphæræ ma
terialis.
Qvi autem fuerint pulcherrimi iſtius inſtrumenti inuentores primi, non
ſatis conſtat.
Quidam enim putant, Atlantem ſphæram primum reperiſſe; De
inde eam tranſportatam fuiſſe in Græciam ab Her@ule, vt auctor eſt Plinius.
Quidam vero, utidem teſtatur, Anaximandrum M@leſium primum inuentorẽ
faciunt.
Laertius Diogenes Muſæo hanc inuentionem aſcribit. Alij denique
alios inuentores faciunt;
inter quos etiam connumeratur Architas Tarẽtinus
non ignobilis Scriptor.
Cicero tamen, & Maternus teſtantur, Archimedem
Sytacuſanum Mathematicum ſubtiliſſimũ inuentorem primum extitiſſe ſphæ
ræ in trumẽtalis, quæ ſphærã illam cęleſtem ad viuum repræſentaret.
Nam vt
nobis cęlorum cõpoſitionem, ordinationem, motusq́ue eorum ob oculos po-
33Sphęra ad
mirabilis
Archime-
dis.
neret, fabricauit, inquiunt, ſphæram quandam vitream omnino trãſparentem
tanto artificio, vt in ea planetarũ globi, præcipue Solis, ac Lunæ, proprijs mo-
tibus in diuerſas mundi plagas incederent non ſecus, ac in cęlo ipſo mouẽtur:
ita perfecte, & ad amuſſim ſphæram cęleſtem imitabatur ſphæra hæc vitrea ab
Archimede ſumma induſtria, ac arte conſtructa.
De qua ſphæra Claudianus
poeta elegantiſſimum Epigramma conſcripſit, quod libuit hic apponere.
Iuppiter in paruo cum cerneret æthera vitro.
Riſit, & ad ſuperos talia dicta dedit.
Huccine mortalis progreßa potentia curę.
Iam meus in fragili luditur orbe labor.
Iura poli, rerumq́; fidem, legesq́; Deorum
Ecce Syracuſius tranſtulit arte ſenex.
Incluſus varijs famulatur ſpiritus aſtris,
Et viuum certis motibus urget opus.
Percurrit proprium mentitus Signifer annum,
Et ſimulata nouo Cinthia menſe redit.
Iamq; ſuum uoluens audax induſiria mundum
Gaudet, & humana ſidera mente regit.
Et ille punctus dicitur centrum ſpheræ. Linea uero recta tranſiens
44Centrum,
axis, & poli
ſphærę qd.
per centrum ſphæræ, applicans extremitates ſuas ad circunferentiam
ex utraque parte, circa quam ſphæra uoluitur, dicitur axis ſphærę.
Duo
uero puncta axem terminantia dicuntur poli ſphærę.
COMMENTARIVS.
Declarat hic tribus reliquis definitionibus, quid ſit centrum ſphę-
ræ, quid axis, quid denique ſint poli ſphæræ;
quæ omnia perſpicua ſunt in
auctore.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index