Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (135) of 760 > >|
541135LIBER IIII. magis apertũ in poſterioribus eſt, & omnino hiſce, quæ ut
inſtrumenta ſunt, &
alicuius gratia. Nam quòd emortuus
homo equiuocè homo ſit, cõſtat magis.
Périnde ergo emor-
tui hominis manus æquiuocè manus dicitur, atq;
ſi uellapi-
deæ tibiæ, tibiæ dicantur:
nam & hæ quoq; uelut inſtrumẽ-
ta quædã eſſe uidentur.
At eiuſmodi in carne, & oſſe minus
aper{ca} ſunt:
& adhuc in igne & aqua minus. Nã ubi ma-
teriæ plurimũ existit, ibi id gratia cuius quippiã factũ ſit,
minimè conſtat.
Périnde enim euenit, atq; ſi extrema ſu-
mantur:
nam materies nihil aliud eſt, quàm materies: eſſen-
tia, quàm ratio:
quæ inter hæc media ſunt, ut quodq; propè
eſt, quãdo et horũ quodlibet, alicuius gratia existit.
Quin
etiam non quouis modo habet aqua, aut ignis:
ſicuti nec ca-
ro, nec uiſcera:
adhuc autẽ magis, manus, & facies. Sed ſuo
munere, ac officio definita ſunt uniuerſa:
nã quæ fuo fungi
munere queunt, ſingula uerè ſunt:
ut oculus ſi cernat: quæ
uerò nequeunt, æquiuocè:
ut emortuus, lapideusue oculus:
non enim ſerra lignea, præterquàm ſerræ imago, ac effigies
existit.
Sic & caro, uerùm eius officium minus quàm lin-
guæ, dilucidum eſt.
Sic & ignis: ſed adhuc forſitan minus
eius, quàm carnis officium naturaliter innoteſcit.
Sic &
plantarum partes, &
inanima, ut æs, atq; argentum. Cun-
cta nanq;
facultate quadam aut agendi, aut patiendi ſunt,
uti caro, ac neruus:
ſed rationes eorum nequaquam ad un-
guem per ſpectæ ſunt.
Quare quãdo ſint, & quando nõ
ſint, non eſt facile diſcernere:
niſi admodum deprauata ſint,
&
figura ſola reliqua ſit. Cuiuſmodi ſunt uetuſta illa
cadauera, quæ in capſulis adſeruata in cinerem ſubitò uer-
tuntur:
necnõ fructus admodum inueterati, qui figura tan-
tummodo, non etiam ſenſu fructus eſſe uidentur:
item

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index