Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
541 527
542 528
543 529
544 530
545 531
546 532
547 533
548 534
549 535
550 536
551
552
553
554 537
555 538
556 539
557 540
558 541
559 542
560 543
561 544
562 545
563 546
564 547
565 548
566 549
567 550
568 551
569 552
570 553
< >
page |< < (528) of 795 > >|
542528INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM didit in Actis Lipſienſibus Anni 1684 ſibi a Blondellio relatum
fuiſſe, Paulum W urtſium, corporum firmitates explorantem depre-
hendiſſe, Experimenta nequaquam cum doctrina Galilæi conveni-
re, quemadmodum etiam omnia noſtra tentamina inferius traden-
da evincent.
Quoniam igitur omnia corpora flexilia ſunt, quænam propor-
tio, aut proportiones erunt inter Cohærentiam abſolutam &
reſpe-
ctivam?
ſupra memoravi quidnam Mariottus determinaverat ex
quibusdam a ſe captis Experimentis, quibus abſolutam eſſe ad re-
ſpectivam uti 3 ad 1, vel 4 ad 1 concluſerat:
nec negari poſle, quin
aliquando hæc obtineat proportio, noſtra tentamina evincent;
ve-
rum plurimas alias dari etiam ex illis conſtabit, &
quidem aliquan-
do eſſe uti 18 ad 1, imo omnes intermedias inter 3 ad 1 &
18 ad 1
obtinere, quod probat Mariotti aſſertum non eſſe univerſale:
Pro-
fecto nihil difficilius determinatu datur;
magnus Leibnitſius omnes
fibras corporum, quæ transverſe franguntur, quo tempore frangun-
tur, conſideravit extrahi ex ſe mutuo a ponderibus appenſis;
Cele-
berrimus Bernouillius fibras corporum nonnullas extrahi, nonnul-
las ſimul comprimi demonſtravit:
eſt hæc ſententia veroſimilior
priori, ex utraque tamen diverſæ proportiones Cohærentiæ abſo-
lutæ &
reſpectivæ demonſtrari poſſunt; & cum utraque mereatur
cognoſci, primum Leibnitſianam demonſtrationem aggrediar.
Si in Tab. XXIV. fig. 12. ſit corpus A B C K, parieti D B H A E
infixum, a quo, antequam penitus frangitur, ſecedere poſſit, quan-
tum hic conſpicitur, cum fibræ illud componentes, &
ſeſe necten-
tes tantopere extrahi ex ſe poſſint, quantum diſtat 1 B ab 2 B.
ſit
pondus vel potentia quædam Q applicata puncto extremo corpo-
ris C, ejus magnitudinis, ut aucta vel tantillum frangeret corpus,
adeoque id reducat in ſtatum fracturæ proximum, tum concipiatur
circa punctum infimum A, tanquam circa centrum, rotationem
vel motum fieri;
poteritque 2 B A C conſiderari ut vectis incurvus
æqualium brachiorum, totumque corpus absque gravitate, ergo
a potentia Q fibræ corporis tendentur, elongabuntur, ita ut pun-
ctum B ſuperius â pariete diſcedens veniat ad 2 B, ſecum trahat
fibram, eam tendat inſtar Chordæ, ipſam in violentum redigendo
ſtatum, quo acquirat longitudinem 1 B 2 B;
eodem modo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index