Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (114) of 672 > >|
542114Diſſertatio Quarta. ne à propoſito declinemus, Spiritus Animales ad ipſius animantis
vitam plurimum conferre non eſt dubitandum, quippe qui ad
ſanguinem ritè temperandum neceſſarii videntur:
& quemad-
modum quem exanguem feceris, pariter exanimem feciſti, ita
quoquè exiguum vitæ curriculum ei à Naturâ cìrcumſcriptum
novimus, cui non ſatis præparatus ſanguis à corde per arterias
in Corpus univerſum diffunditur.
Atqui tam brevis eſt in,
cordis ſinubus ſanguinis mora, ut vix receptus extrudatur ſivè
ex dextro ſinu in pulmones, ſivè ex ſiniſtro in aortam.
Qua,
propter non ſemel mecum ipſe perpendebam, quid illud eſſet,
quo in corde elaboratur ſanguis, ut debitam craſim recepiſſe,
intelligatur.
Hâc autem ratiocinatione progrediebar. Ad ani-
mal nutriendum eſculentis &
poculentis iter natura patefecit
in ore, ex quo per œſophagum trajiciuntur in ventriculum (cujus
ſubverſiones, nauſeas, ac vomitus ſedat ſal uſtus, &
ſacculo
impoſitus, ſi calens admoveatur) ubi vi caloris ſenſim exco-
quuntur, atque acido humore in guttas extillante ex arteriis
aut venis ventriculum complectentibus, ut ex avium rapacium,
&
carnìvorarum diſſectione innotuit (id quod multo congruen-
tius eſt, quàm ſi ex liene deductus dicatur) fermenteſcunt, diſ-
ſolvuntur, extenuantur, permiſcentur, atque utilis ſuccus ex
illâ congerie ſecernitur, cui nomen Chymo, aut etiam Chylo
fecerunt.
Is per ſuos ductusdelatus paulatìm aſſumpto rubore
(fortaſſis ex ſanguine, cui miſcetur) abit in ſanguinem, donec
demum per venæ cavæ ramum in dextrum cordis ſinum infun-
ditur, indè in pulmones ejicitur, &
ex his in ſiniſtrum cordis
ſinum deſcendit, ubiultimò perfici ſanguinem omnes fatemur:
Hanc verò poſtremam ſanguinis præparationem in eo ſitam
eſſe arbitrabar, quod heterogenearum particularum compages
ita ſolvatur, ut in ſuccum temperentur, &
liquor ille tenuis
redditus per ſubtiliſſimas arteriolas fluens membris, quibus
ſingularum particularum natura congruit, facilè cohæreſcere
valeat.
Quia tamen non omnes particulæ prorſus ritè diſſolutæ
ſunt, ſed adhuc aliquæ cum aliis implicitæ atque colligatæ
remanent, ideò quæ nutritioni non inſerviunt, ex arteriis in,
venas tranſeunt, ut iterum per cordis ſinus trajectæ demum
perficiantur.
Hic mihi (quid diffitear?) multa verſanti, me-
cumque diſputanti, hærebat aqua:
ſi enim aliquandiù moram
in corde traheret illapſus ſanguis quemadmodum in ventriculo
cibus, quam vis dentibus præmanſus, &
mollitus, atque ad con-
coquendum facillimus, proclive erat intelligere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index