Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1

fuerat, ergo à temporanea aeris rarefactione, & dila­
tatione ſpatium illud vacuum repleri omninò non poteſt,
& ideo vacuum procùl dubio remanebit.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
His declaratis oſtendendum eſt neceſſariò vacuum
diſperſum intra exiguas corporum particulas admit­
ti debere.
Quia manifeſtum eſt motum in rerum natura dari
intra corpora fluida, ſi oſtenderimus motus aliquos
fieri non poſſe abſque vacui intermixtione, erit pro­
fectò certum vacuum admitti debere.
PROP. CCLXVI.
In diſciſsione corporis flexibilis, dum partes tractione ſepa­
rantur, neceſſariò vacuum intercipitur.
ET primò conſideremus motum, quo diuelluntur,
ſcinduntur, & ſe parantur duo fragmenta ſaxi du­
riſſimi ab aliqua valida percuſſione diffracti, vel à vi
cunei, aut vectis exſciſſi, in ijs duę ſuperficies fragmen­
torum
, quę arctiſſimè connexę & vnitę erant, licèt in inſtan­
ti
videantur ab inuicem ſeparari, tamen fatendum eſt
in tempore breuiſſimo diuiſionem peragi; atque hoc
contingere ex flexione quam patiuntur prædicta frag­
menta, licèt ſint marmorea, aut adamantina, ex qua
inflexione fit vt prædicta fragmenta in actu diuiſionis
aliquantiſper incuruentur, & ſic non tota ſimùl in in­
ſtanti
à ſubiecta ſuperficie diuellatur, ſed ſucceſſi­
uè vna pars poſt aliam; vt ſi duæ laminæ marmoreæ
vniantur duabus planis ſuperficiebus AB, & CB, cum
diuellere planum CB aliqua potentia conatur, ſi CB
flexibilis ſupponatur, patet quod diſiuncta particula

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index