Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (4) of 760 > >|
5464ARIST. DE ANIMA atq; modus unus eſt biſce, quo proprij rerũ demonſtrantur
affectus, Quapropter quærendum eſt, quæ nam ſit illa uia,
quis ille modus unus, quo rerum ſubſtantiæ percipi poſ-
ſint.
Quòd ſi non unus quidem, atq; communis ſit ille mo-
dus, longè difficilior ipſa pertract atio fit:
oportebit enim
de unaquaque rerum accipere, quis ad unamquamq;
modus
accõmodabitur.
Si uerò pateat illum demonſtrationem, uel
diuiſionem, uel etiã quẽdam alium modum eſſe, complures
inſuper difficultates, erroresqúe emergunt in ijs exquiren-
dis, è quibus uniuſcuiuſq;
conficienda eſt defintio: aliarum
nanq;
rerum alia principia ſunt, ut numerorum, ſuperfi-
cierumq́;
. Primùm autem fortaße neceſſarium eſt diuide-
re, atq;
accipere in quonam generum collocetur, quidq́; ſit
anima:
utrum ſit ſubstantia, an in qualitate, uelin quanti-
tate, uel in alio quodam prædicamentorum genere colloce-
tur.
Déinde peruestigandum eſt, utrum eorum ſub@at ra-
tionem, quæ potentia ſunt, an potius quidam ſit actus:
non
enim parum intereſſe uidetur.
Conſiderandum eſt præ-
terea, ſi partibilis ſit necne:
& utrũ eiuſdem ſit anima ſpe-
ciei omnis, necne.
Et ſinon ſit eiuſdem ſpeciei, utrum ſpecie
tantùm, an etiã genere differat:
nunc enim ij, qui dicũt, atq;
quærunt de anima: de humana tantum quærere, perſcruta-
riq́;
uidentur. At cauendum eſt ne nos prætereat, utrum
una ſit eius ratio ut animalis, an uniuſcuiuſque ſit alia ra-
tio, ut equi, canis, bominis, Dei.
Animal autem uniuerſale,
aut nibil eſt, aut poſterius eſt, &
quicquid itidẽ aliud com-
muniter prædicatur.
Præterea ſinon plures ſint animæ,
ſed partes:
utrum animam totum, an partes quærere prius
oporteat.
Difficile autem eſt id quoq; determinare, quæ-
nam inquam partes à quibus diuerſæ ſint.
Et

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index