Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
CD ab AM, adhùc reliqua tota eius portio DB ne­
ctitur, tangitque portionem ſubiectam MB; poſtea per­
ſeuerante violentia diuelli­
184[Figure 184]
tur ſecunda particula DE ab
MN, perſeuerante contactu in
tota longitudine EB, deinde
tertia particula EF ſolummo­
dò ab NO ſegregatur, & ſic
conſequentes reliquæ omnes
particulæ vna poſt aliam: Et
hìc notandum eſt, quòd ſi in plano CB particulę CD, DE,
EF; non eſſent quantæ, ſed lineæ tranſuerſales, aut
puncta indiuiſibilia, quæ conſequentèr diuelleren­
tur in ſingulis inſtantibus temporis, procùl dubio pla­
nities CB degeneraret transformaretur que in curuam
ſuperficiem, quod profectò contingere non poſſet, niſi
ſolida lamina CB conſtaret ex lineis tranſuerſalibus,
aut ex punctis actu inter ſe diuiſis contiguiſque, eò
quòd diuerſimodè moueri, & tranſponi, debent ad hoc
vt perfectam curuitatem acquirere poſſint.
At ſi lami­
na ex particulis quantis corporeis conſtaret, quarum
quælibet omninò dura, & inflexibilis fuiſſet, licèt
poſt inflexionem curuitatis apparentiam senſibus re­
pręſentaret, tamen figuram quamdam polyhedram
ex pluribus planis CD, DE, EF, &c: compoſitam effi­
ceret, & tunc licèt prædictæ planitieculæ ſucceſſiuo
motu vna poſt aliam à ſubiecto plano diuellerentur,
tamen vnaquæque earum ob natiuam eius duritiem
inflexibilem tota ſimùl, & in inſtanti ſepararetur à
ſubiecto plano.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index