Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

Table of figures

< >
< >
page |< < (528) of 569 > >|
548528GEOMETRIÆ
ANNOTATIO.
DDuertatur autem me in omnibus ſupra poſitis Corollarijs
ſupponere ſecantes lineas, parallelas ipſi, DF, in dictis figu-
ris, non niſi ſemel occurrere eidem rectæ lineæ, vt, BIE, ſemel, ac,
BNE, ſeorſim ſemel tantum;
ipſas verò parallelas ad ambitum fi-
guræ terminari, ac ſingulas integras eſſe, quódetiam ſuppono in
prop.
2 3. lib. 2. integras autem eſſe ſubintelligo; cum in plures re-
ctas lineas, aliquo interuallo ſeparatas, per ambitum figuræ, quæ
ab eadem regulæ parallela efficiuntur, diſiungi minimè comperien-
tur, in quo ſenſu ſciat lector (ne quis circa hoc hæſitaret) me ſem-
per in his libris hunc terminũ vſurpare, ſciat inſuper eaſdẽ regulas,
DF, FH, pro omnibus ſemperretineri.
Hæc autẽ ſegnius, quam for-
tè par erat, à me nunc explicata ſunt, ſed cum Propoſitiones Lib.
Sec. Elem. hæc imitarentur, & inſuper conſimilis doctrina, adhi-
bita tamen indiuiſibilium methodo, tradita iam fuiſſet Lib.
2. Prop.
23.
ideò ne rerum ſimilitudo faſtidium pareret, currenti, vtita di-
cam, calamo adnotata ſunt.
Ex ſupradictis autem facile eſt intel-
ligere nomen quadrati ſolidi alicuius figuræ planæ æquipollere
nomini omnium quadratorum eiuſdem figuræ, &
nomen rectan-
guli ſolidi ſub duabus figuris æquipollere nomini rectangulorum
ſub eiſdem figuris, quibus quidem in methodo indiuiſibilium vte-
bamur, ex quo patet, vt ſic nos indefinitum planorum numerum
euitare, cui ipſorum, quæ rectangula ſolida appellauimus, ſolidita-
tem ſatis concinne puto ſubſtituimus.
His autem paratis, ſequen-
tium propoſitionum demonſtrationes tum quæ ſuperſunt 1.
2. tum
lib.
3. 4. ac 5. paucis mutatis compendioſiſſimè per hanc nouam
methodum, abſq;
ſolidarum figurarum circumſcriptione, & inſcri-
ptione, vt alij conſueuerunt, necnon facile, oſtendemus, per hæc
verò Prop.
23. Lib. 2. iam ſatisfactum eſſe manifeſtò apparet.
THEOREMA XVI. PROPOS. XVI.
COnſpecta denuò figura Prop. 30. lib. 2. & aſſumpta
regula, FD, &
alia, quæ à puncto, F, quomodocunq;
intelligatur eleuata ſuper planum, AF, perpendiculariter
ipſi, FD.
Rectangulum ſolidum ſub, AE, EC, ad rectan-
gulum ſolidum ſub, ADEC, trapezio, &
triangulo, CEF, re-
gulis iam dictis, contentum, erit vt, DE, ad compoſitam ex @.

DE, &
{1/2}. EF.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index