Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
hæc profectò materia, aut mollis, vel flexibilis, aut
fluida ſit, oportet; & procùl dubio non poterit quam­
libet figuram acquirere, cùm non componatur ex pun­
ctis
indiuiſibilibus, ſed ex partibus quantis, duris,
& figuratis, & ideò non poterit accommodari ad fi­
guram vaſis, ſeu ſpatij de nouo creati, itaut omninò,
& præcisè omnes eius angulos repleat; finge enim̨
apicem alicuius particulæ duræ fluidum componen­
tis præcisè accommodari, replereque angulum ſpatij
creati, poſtea ampliato pauliſpèr angulo ſpatij opor­
teret, vt angulus ſolidus illius particulæ fluidæ ob­
tuſior fieret, vel ibidem accurrere deberet angulus
alterius particulæ aptus ad replendum augmentum
prædictum angulare, quod aliundè cùm continentèr
creſcere, ampliarique ſupponatur, deberent accur­
rere apices particularum fluidum componentium̨,
quæ haberent angulos ſolidos infinitis modis inter
ſe inæquales, & differentes, & hi poſtea vndequaque
accurrere deberent inſtantaneo motu ad replendą
innumera ſpatiola de nouo creata, quod profectò
omnem humanum captum ſuperat.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
PROP. CCLXVIII.
In motu fluidi intra fluidum vacua ſpatiola creantur per
breue tempus perſeuerantes.
PErpendamus deindè motum fluidi intra ei homo­

geneum fluidum, & quia, vt oſtenſum eſt, par­
ticulæ primum fluidum componentes non ſunt fluidæ,
nec indiuiſibiles, nec molles, aut flexibiles, cùm ſem­
per in vnoquoque deueniendum ſit ad particulas quan-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index