Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (6) of 760 > >|
5486ARIST. DE ANIMA eius proprius, non ſeparabilis eſt, ſed eſt de ipſa périnde
atq;
de recto, cui multa quidem ut rectum eſt, competunt,
ueluti puncto pilam æneam tangere, non tamen ipſum un-
quam ſeparatũ tanget:
eſt enim inſeparabile: quippe cùm
ſemper aliquo cum corpore ſit.
Videntur autem & o-
mnes affectus animæ cum corpore eſſe, ira, manſuetudo,
timor, miſericordia, confidentia gaudium, odium denique,
atq;
amor: nam unà cum bis ipſum corpus aliquid patitur.
Quod quidem ita eſſe ex eo patet: interdum enim non ira-
ſcuntur, neq;
timent, etiam ſi ſe uebementes ipſis, manife-
ſtæB4;
ue cauſæ offerant: interdum à paruis quibuſdam mouẽ-
tur, atq;
exiguis, ſi feruet, concitaturq́; corpus, & périn-
de ſe babet atq;
cùm afficitur ira. Hoc magis ex eo patet,
quia nonnulli nulla re penitus accidente, quæ quidem poſ-
ſit terrere, nulloq́;
imminente periculo, ut ij qui metuunt,
perturbantur, ac afficiuntur timore.
Quæ ſi ita ſint, pa-
tet affectus, rationes eſſe materiales:
quare & definitiones
ipſorum ſunt tales.
Iraſcinãq; motus quidam talis eſt cor-
poris aut partis, aut potentiæ, ab boc buius gratia, Iccir-
co naturalis eſt de anima, uel omni, uel tali conſiderare.
Diuerſo autem modo Naturalis, & Dißerendi artifex,
unumquodq;
ipſorum definiet. Nam alter iram appetitio-
nem eſſe dicet doloris uicißim aduerſario inferendi, aut
aliquid tale:
alter ſanguinis, aut caloris eius, qui circa cor
eſt, feruorem, ebullitioneḿ ue:
atque alter materiem, alter
formam boc pacto reddit, &
rationem. Hæc enim eſt ratio
rei, quam neceſſe eſt ſi fuerit, in tali materia eſſe:
ſic enim
&
domus aßignari definitio ſolet. Nam quidã talem eius
rationem aßignat, eſſe dicens tegmentum, quod quidam
probibere propulſareq́;
poteſt incommoditates eas,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index