Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 129 > >|
1tenà, cujus partes ex ſe ſunt ponderoſæ, motus hic undo­
ſus ſibi ipſi ſit impedimento: non tamen hæc ratio lo­
cum habet in perquam ſubtili & tenuiſsimo filo, cujus
partes non ex ſe, verúm ex impulſu ponderis appenſi
mouentur, eoque; præciſo aut abrupto à motu conquieſcunt.
Deinde ſi ratio inæqualium circulorum perturbat il­
lum motum, quo perpendiculum à ſua ſtatione procur
rit, turbabit quoque; rationem motus, quam ad ſe habent
recurſus: at verò hæc in æqualitas nihil obſtat, quò mi­
nùs recurſus inter ſe ſint æquales: nihil ergo obſtabit,
quò minùs excurſus quoque; inter ſe ſint æquales.
Præte­
rea ſi funiculo pondus accedat medio inter hypomochlium
loco, motum accelerabit; non igitur ex ſe motum aut
pondus habet: propterea quòd negant maius pondus
velocitatem augere.
At verò ſi pars illa fili, quæ ob pon
dus acceſſorium velociùs mouetur, ſuo quoque; pondere
mouebatur, fiet ſanè, ut continuà hac ponderis noui ac­
ceſsione velocitas in infinitum augeatur.
Dicendum
ergò excurſum perpendiculi continuò quidem mino­
rem fieri recurſu; cauſam verò hujus inæqualitatis non
in funiculo, ſed in naturà circuli, in quo perpendiculum
mouetur, ſitam eſſe.
Quia enim velocitas motus conti­
nuo fluxu augetur à grauitate, quæ ex inclinatione ma­
iori ob maiorem violentiam hypomochlii minùs grauitat,
impulſus, quo perpendiculum recurrit, continuó

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index