DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 207 > >|
1
4 huius.
COROLLARIVM. I.
Ex hoc autem manifeſtum eſt, ſi quotcunquè
magnitudinum, & numero imparium, gra­
uitatis in recta linea conſtituta fuerint; & magni­
tudines æqualem habuerint grauitatem; rectæquè
lineæ inter ipſarum centra fuerint æquales, ma­
gnitudinis ex omnibus magnitudinibus compoſi
tæ centrum grauitatis eſſe punctum, quod & ipſa­
rum mediæ centrum grauitatis exiſtit.
*
SCHOLIVM.
31[Figure 31]
Ex demonſtratione colligit Archimedes ſi plures fuerint
magnitudines, quam tres; dummodo ſint numero impares, vt
ABCDE; quarum centra grauitatis ABCDE reperiantur in li
nea recta AE. fuerint autem hę magnitudines æquales in gra
uitate.
inſuper rectę lineę AB BC CD DE, quę ſunt inter cen­
tra
grauitatis, fuerint æquales: magnitudinis ex omnibus ma
gnitudinibus ABCDE compoſitæ centrum grauitatis eſſe
punctum C. quod eſt centrum grauitatis magnitudinis
mediæ.
Eodem enim modo, ac primùm quidem ex demonſtratio
ne patet punctum C centrum eſſe grauitatis trium magnitudinum
BCD, & quoniam AB BC ſunt æquales ipſis CD DE,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index