Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000375">
                <pb xlink:href="079/01/097.jpg" pagenum="48"/>
              Natura quoniam constant, neque facta manu sunt.</s>
              <s id="s.000376">
                <lb/>
              Unius, ad certam formam primordia rerum;
                <lb/>
              Dissimili inter se quaedam volitare figura.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000377">Perfacile est iam animi ratione exsolvere nobis,
                <lb/>
              Quare fulmineus multo penetralior ignis,
                <lb/>
              Quam noster fluat e tedis terrestribus ortus.</s>
              <s id="s.000378">
                <lb/>
              Dicere enim possis caelestem fulminis ignem
                <lb/>
              Suptilem magis e parvis constare figuris;
                <lb/>
              Atque ideo transire foramina, quae nequit ignis
                <lb/>
              Noster hic e lignis ortus, taedaque creatus.</s>
              <s id="s.000379">
                <lb/>
              Praeterea lumen per cornum transit, at imber
                <lb/>
              Respuitur.</s>
              <s id="s.000380"> quare ? </s>
              <s id="s.000381"> nisi luminis illa minora
                <lb/>
              Corpora sunt, quam de quibus est liquor almus aquarum ? </s>
              <s id="s.000382">
                <lb/>
              Et quamvis subito per colum vina videmus
                <lb/>
              Perfluere; at contra tardum cunctatur olivum:
                <lb/>
              Aut quia nimirum maioribus est elementis;
                <lb/>
              Aut magis hamatis inter se, perque plicatis.</s>
              <s id="s.000383">
                <lb/>
              Atque ideo fit, uti non tam diducta repente
                <lb/>
              Inter se possint primordia singula quaeque,
                <lb/>
              Singula per cuiusque foramina permanare.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000384">Hoc accedit, uti mellis, lactisque liquores
                <lb/>
              Iucundo sensu linguae tractentur in ore.</s>
              <s id="s.000385">
                <lb/>
              At contra taetra absinthi natura, ferique
                <lb/>
              Centauri foedo pertorquent ora sapore.</s>
              <s id="s.000386">
                <lb/>
              Ut facile agnoscas e levibus, atque rotundis
                <lb/>
              Esse ea, quae sensus iucunde tangere possunt:
                <lb/>
              At contra quae amara, atque aspera cumque videntur,
                <lb/>
              Haec magis hamatis inter se nexa teneri,
                <lb/>
              Proptereaque solere vias rescindere nostris
                <lb/>
              Sensibus, introituque suo perrumpere corpus.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000387">Omnia postremo bona sensibus, & mala tactu,
                <lb/>
              Dissimili inter se pugnant perfecta figura:
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>