Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (49) of 778 > >|
PLanities autem ſuperficierum comprehenditur à uiſu ex comprehenſione æqualitatis remo-
tionum
partium & conſimilitudinis ordinationis earum.
Et ſimiliter comprehenditur recti-
tudo
termini ſuperficiei, quando terminus opponetur uiſui.
Rectitudo enim termini ſuper-
ficiei
, & arcualitas, aut curuitas eius, quando ſuperficies fuerit oppoſita uiſui, & termini continue-
rint
ipſam, comprehenditur à uiſu ex ordinatione partium eius inter ſe.
Conuexitas ergo ſuperfi-
ciei
rei uiſæ, quæ opponitur uiſui, & concauitas eius, & planities comprehenduntur à uiſu ex com
prehenſione
diuerſitatis remotionis partium ſuperficiei, aut eleuationum earum, aut latitudinum
earum
, & ex quantitatibus exceſſus remotionis partium, aut eleuationum, aut latitudinum ea-
rum
interſe.
Et ſimiliter conuexitas, & concauitas, & planities cuiuslibet partis rei uiſæ compre-
henditur
à uiſu ex comprehenſione exceſſus remotionum partium illius partis, aut exceſſus eleua-
tionum
, aut latitudinum earum, aut æqualitatis earum.
Et propter iſtam cauſſam non comprehen
dit
uiſus concauitatem & conuexitatem, niſi in uiſibilibus, quorum remotio eſt mediocris.
Vi-
ſus
autem comprehendit propinquitatem quarundam partium ſuperficiei, & remotionem qua-
rundam
per quædam corpora interuenientia inter ipſum, & ſuperficiem, & per corpora reſpicien-
tia
remotiones partium, quarum appropinquatio & remotio certificatur à uiſu.
Et cum quædam
partes
ſuperficiei fuerint prominentes, & quædam profundæ:
comprehendet uiſus prominen-
tiam
& profunditatem illarum per obliquationem ſuperficierum partium, & ſectiones partium, &
curuitates
earum in locis profunditatis, & per ſitus ſuperficierum partium inter ſe.
Et hoc erit,
quando
uiſus non comprehenderit illam ſuperficiem antè, neque aliquam huius generis.
Si autem
illa
res uiſa fuerit ex uiſibilibus aſſuetis, comprehendet uiſus formam eius, & formam ſuperſiciei
per
cognitionem antecedentem.
Forma atem rei uiſæ, quæ continetur ex ſuperficiebus ſecanti-
bus
ſe, & diuerſorum ſituum, comprehenditur à uiſu ex comprehenſione ſectionis ſuperficiei e-
ius
, & ex comprehenſione ſitus cuiuslibet ſuperficierum eius, & ex comprehenſione ſuperficie-
rum
earum inter ſe.
Formæ igitur figurarum rerum uiſarum, quarum corporeitas comprehendi-
tur
à uiſu, comprehenduntur ex comprehenſione formarum ſuperficierum earum, & ex compre-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index